Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Ceterum si qua novum deum praedicans veteris dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit, sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in creatorem sola lex eius concessare debebat? Ut et psalmus ille praecinuerat: Disrumpamus vincula a nobis eorum et abiciamus eorum iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio esset servandae legis necne, non pertinentis scilicet ad dominum novum et aemulum legis. Ipsa enim dei novitas atque diversitas abstulisset non modo quaestionem veteris et alienae legis, verum omnem eius mentionem. Sed hic erat totus status quaestionis, quod, cum idem deus legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur. Stabat igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conversatio et disciplina nutabat. Nam et alii de idolothyto edendo, alii de mulierum velamento, alii de nuptiis vel repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. Nam si fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum inveniretur, vel quanto principalis. Quodsi post apostolorum tempora adulterium veritas passa est circa dei regulam, ergo iam

apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. Nullam autem apostolici census ecclesiam invenias quae non in creatore christianizet. Aut si hae erunt a primordio corruptae, quae erunt integrae? nimirum adversariae creatoris? Exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. Igitur cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem, satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex evangelii et legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est, non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus. Quod si Marcion poterit dici, debebit etiam probari. Nihil retractare oportebat. Hoc enim cuneo veritatis omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur.