Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Aliam illi regulam praetendo, sicut naturalia, ita rationalia esse debere in deo omnia. Exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi liceat quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur. Facilius malum cui rationis aliquid affuerit pro bono habebitur quam ut bonum ratione desertum non pro male iudicetur. Nego rationalem bonitatem dei Marcionis iam hoc primo quod in salutem processerit hominis alieni. Scio dicturos atquin hanc esse principalem et perfectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis in extraneos voluntaria et libera effunditur, secundum quam inimicos quoque nostros et hoc nomine iam extraneos diligere iubeamur. Cum ergo non a primordio hominem respexit, a primordio extraneum, cessando praeiudicavit cum extraneo nihil sibi esse. Ceterum disciplinam diligendi extraneum vel inimicum antecessit praeceptum diligendi
proximum tanquam teipsum, quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum. Nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis inimicum et extraneum. Exaggeratio est debitae bonitatis exactio indebitae. Antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut dignior ministra et comite sua, id est indebita. Prior igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia iustitiae super Scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam ei rationem referri cui deficit prima, non habenti proprium hominem, ac per hoc quoque exiguae? Porro exigua, quae suum non habuit, quomodo in alienum redundavit? Exhibe principalem rationem, et tunc vindica sequentem. Nulla res sine ordine rationalis potest vindicari, tanto abest ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. Sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet, nec secundus illi gradus ratione constabit alio modo destructus. Tunc enim rationalis habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine iniuria eius operetur cuius est res. Quamcunque bonitatem iustitia prima efficit rationalem. Sic et in principali gradu rationalis erit, cum in rem suam exhibetur, si iusta sit. Sic et in extraneum rationalis videri poterit, si non sit iniusta. Ceterum qualis bonitas quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo? Fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas iniuriosa. Pro extraneo vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur? Quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam ita alieno benefacere servo, ut domino eripiatur, ut alii vindicetur, ut adversus caput domini subornetur, et quidem, quo indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis vivens, sub ipsius adhuc plagis tremens? Talis assertor etiam damnaretur in saeculo, nedum plagiator. Non aliter deus Marcionis irrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium, educatori alumnum, domino famulum, ut eum efficiat deo impium, patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. Oro te, si rationalis bonitas talem facit qualem faceret irrationalis ? Non putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tinguitur, ad alienum caelum alii deo expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis ob alium deum nomine eleemosynae et dilectionis operatur. Quis iste deus tam bonus ut homo ab illo malus fiat, tam propitius ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius, faciat iratum?