Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis necessaria est adversus obstrepitacula diversae partis. Aiunt enim Marcionem non tam innovasse regulam separatione legis et evangelii quam retro adulteratam recurasse. O Christe, patientissime domine, qui tot annis interversionem praedicationis tui sustinuisti, donec scilicet tibi Marcion subveniret! Nam et ipsum Petrum ceterosque, columnas apostolatus, a Paulo reprehensos opponunt quod non recto pede incederent ad evangelii veritatem , ab illo certe Paulo qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique ne in vacuum cucurrisset aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat. Igitur si ferventer adhuc, ut neophytus, adversus Iudaismum aliquid in conversatione reprehendendum existimavit, passivum scilicet convictum, postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Iudaeis quasi Iudaeus, et eis qui sub lege tanquam in lege, tu illam solius conversationis, placiturae postea accusatori suo, reprehensionem suspectam vis haberi etiam de praedicationis erga deum praevaricatione. Atquin de praedicationis unitate, quod supra legimus, dextras iunxerant, et ipsa officii distributione de evangelii societate condixerant, sicut et alibi. Sive ego, inquit, sive illi, sic praedicamus. Sed et si quosdam falsos fratres irrepsisse descripsit, qui vellent Galatas ad aliud evangelium transferre, ipse demonstrat adulterium illud evangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conservandam habuisse intentionem, deprehendens scilicet illos circumcisionem vindicantes et observantes tempora et dies et menses et annos Iudaicarum caeremoniarum, quas iam exclusas agnovisse debuerant, secundum innovatam dispositionem creatoris olim de hoc ipso praedicantis per prophetas suos. Ut per Esaiam, Vetera transierunt, inquit, ecce nova, quae ego nunc facio; et alibi, Et disponam testamentum, non quale disposui ad patres vestros, cum illos eduxissem de terra Aegypti. Sic et per Hieremiam, Renovate vobis novamen novum, et circumcidimini deo vestro, et circumcidimini

praeputia cordis vestri. Hanc ergo circumcisionem iam sistens apostolus et hoc novamen illas quoque vetustates caeremoniarum dissuadebat, de quibus idem conditor earum quandoque cessaturis profitebatur, per Osee, Et avertam omnes iocunditates eius et dies festos eius et neomenias et sabbata et omnes caeremonias eius. Sic enim per Esaiam, Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo, ferias et ieiunium et dies festos vestros odit anima mea. Quod si et creator omnia haec iam pridem recusaverat, et apostolus ea iam recusanda pronuntiabat, ipsa apostoli sententia consentanea decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo praedicatum quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos et apostolos et fratres notans in hac causa, qui evangelium Christi creatoris transferrent a novitate praenuntiata a creatore ad vetustatem recusatam a creatore.