Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

His compressi erumpunt dicere: Sufficit unicum opus deo nostro, quod hominem liberavit summa et praecipua bonitate sua, et omnibus locustis anteponenda. O deum maiorem, cuius tam

magnum opus non potuit inveniri quam in homine dei minoris! Enimvero prius est ut probes eum esse per quae deum probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. Primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. Alterum de operibus, alterum de beneficiis dinoscetur. Celerum non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberaverit constet, quia potuerit et esse et non liberasse. Quomodo ergo quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et esse et non liberasse? Nunc in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto satis constitit tam nihil illum condidisse quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum; deum enim non decuisse latuisse. Regrediar necesse est ad originem quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius excutiam. Primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit in notitiam, cur postea, et non a primordio rerum; quibus utique necessarius, qua deus, et quidem melior quo necessarior, latere non debuit. Non enim potest dici non fuisse aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo a primordio esset in saeculo, cui nunc subvenit, et malitia creatoris, adversus quam ut bonus subvenit. Igitur aut ignoravit et causam et materiam suae revelationis necessariae, aut dubitavit, aut non potuit, aut noluit. Omnia haec deo indigna, maxime optimo. Sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione serae revelationis, sicut nunc sola demonstratione.