Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Non comparente igitur mundo alio, sicut nec deo eius, consequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus auctoribus deis dividant, et ita suo deo invisibilia defendant. Quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, eius esse invisibilia qui nihil visibile praemiserit, quam eius qui visibilia operatus invisibilium quoque fidem fecerit, cum iustius multo
sit aliquibus exemplariis adnuere quam nullis? Videbimus et apostolus cui auctori invisibilia deputet, cum et illum exploraverimus. Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus iustis secuturae scripturarum quoque advocationi fidem sternimus, confirmantes diversitatem hanc visibilium et invisibilium adeo creatori deputandam, sicuti tota operatio eius ex diversitatibus constat, ex corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus, ex vocalibus et mutis, ex mobilibus et stativis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis, ex calidis et frigidis. Sic et hominem ipsum diversitas temperavit, tam in corpore quam in sensu. Alia membra fortia, alia infirma, alia honesta, alia inhonesta, alia gemina, alia unica, alia comparia, alia disparia. Proinde et in sensu nunc laetitia, nunc anxietas, nunc amor, nunc odium, nunc ira, nunc lenitas. Quod si ita est, ut aemula inter se conditionis universitas ista modulata sit, iam igitur et visibilibus invisibilia debentur, non alteri auctori deputanda quam cui et aemula eorum, ipsum creatorem diversum notantia, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae iussit, percutientem et sanantem. Cur in hac sola specie uniformem eum capiunt, visibilium solummodo conditorem, quem proinde credendum sit et visibilia et invisibilia condidisse, quemadmodum et vitam et mortem, et mala et pacem? Et utique, si illa invisibilia maiora sunt visibilibus creaturis suo loco magnis, sic quoque congruit eius esse maiora cuius et magna, quia nec magna, nedum maiora, ei competant cuius nec modica comparent.