Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Processerit, age, iam in notitiam quando voluit, quando potuit, quando hora fatalis advenit. Fortasse enim anabibazon ei obstabat,
aut aliquae maleficae, aut Saturnus quadratus, aut Mars trigonus. Nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis vivere creatoris. Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet, an vere, et ita credatur esse quem digne constiterit revelatum. Digna enim deo probabunt deum. Nos definimus deum primo natura cognoscendum, deinde doctrina recognoscendum, natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. Sed cui nulla natura est, naturalia instrumenta non suppetunt. Ergo vel praedicationibus revelationem sui debuerat operari, maxime adversus eum revelandus qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis vix tamen hominum fidem impleverat. Quomodo itaque revelatus est? Si per humanam coniecturam, nega deum alias cognosci posse quam per semetipsum, nec tantum ad formam provocans creatoris, verum et ad condicionem tam divinae magnitudinis quam humanae mediocritatis; ne maior deo homo videri possit, qui eum non ultro volentem cognosci suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta quam verum sectari quem natura iam intellegunt. Alioquin, si sic homo deum commentabitur quomodo Romulus Consum et Tatius Cloacinam et Hostilius Pavorem et Metellus Alburnum et quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit: nos Marcionem nauclerum novimus, non regem nec imperatorem.