Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
At cum et animalia irrides minutiora quae maximus artifex de industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic magnitudinem in mediocritate probari docens quemadmodum virtutem in infirmitate secundum apostolum, imitare, si potes, apis aedificia, formicae stabula, araneae retia, bombycis stamina, sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias, cantharidis venena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam. Qualia erunt maiora, cum tam modicis aut iuvaris aut laederis, ut nec in modicis despicias creatorem? Postremo te tibi circumfer, intus ac foris considera hominem: placebit tibi vel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus melior, adamavit, propter quem in haec paupertina elementa de tertio caelo descendere laboravit, cuius causa in hac cellula creatoris etiam crucifixus est. Sed ille quidem usque nunc nec aquam reprobavit creatoris qua suos abluit, nec oleum quo suo(??) unguit, nec mellis et lactis societatem qua suos infantat, nec panem quo ipsum corpus suum repraesentat, etiam in sacramentis
propriis egens mendicitatibus creatoris. At tu super magistrum discipulus, et servus super dominum, sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat. Volo inspicere si ex fide saltim, ut non et(??)ipse quae destruis appetas. Adversaris caelo, et libertatem caeli in habitationibus captas. Despicis terram plane inimice iam tuae carnis matricem, et omnes medullas eius victui extorques. Reprobas et mare, sed usque ad copias eius, quas sanctiorem cibum deputas. Rosam tibi si obtulero, non fastidies creatorem. Hypocrita, ut apocarteresi probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris (nam haec apud vos pro martyrio affectari debuisset, si vobis mundus displiceret), in quamcunque materiam resolveris, substantia creatoris uteris. Quanta obstinatio duritiae tuae! Depretias in quibus et vivis et moreris.Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam et suum mundum et suum caelum, de caelo quidem illo tertio videbimus, si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus, interim, quaecunque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. At nunc quale est ut dominus a XII Tiberii Caesaris revelatus sit, substantia vero ad XV iam Severi imperatoris nulla omnino comperta sit quae frivolis creatoris praecellens utique latere desisset, non latente iam domino suo et auctore? Et ideo si ipsa non potuit manifestari in hoc mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? Si dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi domino fortasse maiorem? Iam nunc de loco quaestio est, pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum eius. Ecce enim si et ille habet mundum suum infra se, super creatorem, in loco utique fecit eum cuius spatium vacabat inter pedes suos et caput creatoris. Ergo et deus ipse in loco erat, et mundum in loco faciebat, et erit iam
locus ille maior et deo et mundo. Nihil enim non maius est id quod capit eo quod capitur. Et videndum ne qua adhuc illic vacent subsiciva, in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo possit. Ergo iam incipe deos computare. Erit enim et locus deus, non tantum qua deo maior, sed et qua innatus et infectus ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit. Dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus est innata et infecta et contemporali deo, quemadmodum de creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui et deum et materiam, duos deos, clusit. Et materia enim deus, secundum formam divinitatis innata scilicet et infecta et aeterna. Aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire cogetur, cui materiam subicit in substantia mundi. Sed ex materia et ille fecisse debebit, eadem ratione occurrente illi quoque deo quae opponeretur creatori, ut aeque deo. Atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis, factorem et locum et materiam. Proinde et creatorem in loco facit utique eadem condicione censendo, et materiam ei subicit utique innatam et infectam et hoc nomine aeternam, ut domino. Amplius et malum materiae deputans, innatum innatae, infectum infectae et aeternum acternae, quartum iam hic deum fecit. Habes igitur in superioribus tres substantias divinitatis, in inferioribus quatuor. His cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub Tiberio, alter qui a creatore promittitur, manifestam iam fraudem Marcion patitur ab eis qui duos illum deos inferre praesumunt, cum novem assignet, licet nesciens.Non comparente igitur mundo alio, sicut nec deo eius, consequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus auctoribus deis dividant, et ita suo deo invisibilia defendant. Quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, eius esse invisibilia qui nihil visibile praemiserit, quam eius qui visibilia operatus invisibilium quoque fidem fecerit, cum iustius multo
sit aliquibus exemplariis adnuere quam nullis? Videbimus et apostolus cui auctori invisibilia deputet, cum et illum exploraverimus. Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus iustis secuturae scripturarum quoque advocationi fidem sternimus, confirmantes diversitatem hanc visibilium et invisibilium adeo creatori deputandam, sicuti tota operatio eius ex diversitatibus constat, ex corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus, ex vocalibus et mutis, ex mobilibus et stativis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis, ex calidis et frigidis. Sic et hominem ipsum diversitas temperavit, tam in corpore quam in sensu. Alia membra fortia, alia infirma, alia honesta, alia inhonesta, alia gemina, alia unica, alia comparia, alia disparia. Proinde et in sensu nunc laetitia, nunc anxietas, nunc amor, nunc odium, nunc ira, nunc lenitas. Quod si ita est, ut aemula inter se conditionis universitas ista modulata sit, iam igitur et visibilibus invisibilia debentur, non alteri auctori deputanda quam cui et aemula eorum, ipsum creatorem diversum notantia, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae iussit, percutientem et sanantem. Cur in hac sola specie uniformem eum capiunt, visibilium solummodo conditorem, quem proinde credendum sit et visibilia et invisibilia condidisse, quemadmodum et vitam et mortem, et mala et pacem? Et utique, si illa invisibilia maiora sunt visibilibus creaturis suo loco magnis, sic quoque congruit eius esse maiora cuius et magna, quia nec magna, nedum maiora, ei competant cuius nec modica comparent.