Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
His compressi erumpunt dicere: Sufficit unicum opus deo nostro, quod hominem liberavit summa et praecipua bonitate sua, et omnibus locustis anteponenda. O deum maiorem, cuius tam
magnum opus non potuit inveniri quam in homine dei minoris! Enimvero prius est ut probes eum esse per quae deum probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. Primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. Alterum de operibus, alterum de beneficiis dinoscetur. Celerum non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberaverit constet, quia potuerit et esse et non liberasse. Quomodo ergo quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et esse et non liberasse? Nunc in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto satis constitit tam nihil illum condidisse quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum; deum enim non decuisse latuisse. Regrediar necesse est ad originem quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius excutiam. Primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit in notitiam, cur postea, et non a primordio rerum; quibus utique necessarius, qua deus, et quidem melior quo necessarior, latere non debuit. Non enim potest dici non fuisse aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo a primordio esset in saeculo, cui nunc subvenit, et malitia creatoris, adversus quam ut bonus subvenit. Igitur aut ignoravit et causam et materiam suae revelationis necessariae, aut dubitavit, aut non potuit, aut noluit. Omnia haec deo indigna, maxime optimo. Sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione serae revelationis, sicut nunc sola demonstratione.Processerit, age, iam in notitiam quando voluit, quando potuit, quando hora fatalis advenit. Fortasse enim anabibazon ei obstabat,
aut aliquae maleficae, aut Saturnus quadratus, aut Mars trigonus. Nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis vivere creatoris. Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet, an vere, et ita credatur esse quem digne constiterit revelatum. Digna enim deo probabunt deum. Nos definimus deum primo natura cognoscendum, deinde doctrina recognoscendum, natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. Sed cui nulla natura est, naturalia instrumenta non suppetunt. Ergo vel praedicationibus revelationem sui debuerat operari, maxime adversus eum revelandus qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis vix tamen hominum fidem impleverat. Quomodo itaque revelatus est? Si per humanam coniecturam, nega deum alias cognosci posse quam per semetipsum, nec tantum ad formam provocans creatoris, verum et ad condicionem tam divinae magnitudinis quam humanae mediocritatis; ne maior deo homo videri possit, qui eum non ultro volentem cognosci suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta quam verum sectari quem natura iam intellegunt. Alioquin, si sic homo deum commentabitur quomodo Romulus Consum et Tatius Cloacinam et Hostilius Pavorem et Metellus Alburnum et quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit: nos Marcionem nauclerum novimus, non regem nec imperatorem.Immo, inquiunt Marcionitae, deus noster, etsi non ab initio, etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in Christo Iesu. Dabitur et in Christum liber de omni statu eius. Distingui enim materias oportet, quo plenius et ordinatius retractentur.
Interim satis erit ad praesentem gradum ita occurrere, ut ostendam Christum Iesum non alterius dei circumlatorem quam creatoris, et quidem paucis. Anno xv Tiberii Christus Iesus de caelo manare dignatus est, spiritus salutaris. Marcionis salutem, qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini maioris de Ponto suo exhalaverit aura canicularis non curavi investigare. De quo tamen constat, Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. A Tiberio autem usque ad Antoninum anni fere cxv et dimidium anni cum dimidio mensis. Tantundem temporis ponunt inter Christum et Marcionem. Cum igitur sub Antonino primus Marcion hunc deum induxerit, sicut probavimus, statim, qui sapis, plana res est. Praeiudicant tempora quod sub Antonino primum processit sub Tiberio non processisse, id est deum Antoniniani imperii Tiberiani non fuisse, atque ita non a Christo revelatum quem constat a Marcione primum praedicatum. Hoc nunc ut probem constare, quod superest, ab ipsis adversariis sumam. Separatio legis et evangelii proprium et principale opus est Marcionis, nec poterunt negare discipuli eius quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur et indurantur in hanc haeresim. Nam hae sunt Antitheses Marcionis, id est contrariae oppositiones, quae conantur discordiam evangelii cum lege committere, ut ex diversitate sententiarum utriusque instrumenti diversitatem quoque argumententur deorum. Igitur cum ea separatio legis et evangelii ipsa sit quae alium deum evangelii insinuaverit adversus deum legis, apparet ante eam separationem deum in notitia non fuisse qui ab argumento separationis innotuit, atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem adversus evangelii legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa utique ratio servavit quae non alium deum et legis et evangelii tuebatur praeter creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est.