Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Et merito, inquiunt. Quis enim non tam suis notus est quam extraneis? Nemo. Teneo et hanc vocem. Quale est enim ut aliquid extraneum deo sit, cui nihil extraneum esset, si quis esset? quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad illum pertinere,

vel ne statim audiret a nobis, Quid ergo illi cum extraneis? Quod plenius suo loco audiet. At nunc satis est nullum probari cuius nihil probatur. Sicut enim creator ex hoc et deus, et indubitatus deus, quia omnia ipsius et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco non deus quia omnia non eius ideoque et extranea. Denique si universitas creatoris est, iam nec locum video dei alterius. Plena et occupata sunt omnia suo auctore. Si vacat aliquid spatii alicuius divinitati in creaturis, plane falsae vacabit. Patet mendacio veritas. Tanta vis idolorum cur non recipiat alicubi deum Marcionis? Igitur et hoc ex forma creatoris expostulo, deum ex operibus cognosci debuisse alicuius proprii sui mundi et hominis et saeculi, quando etiam error orbis propterea deos praesumpserit quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquoque prospectum videtur utilitatibus et commodis vitae. Ita et hoc ex forma dei creditum est divinum esse, instituere vel demonstrare quid aptum et necessarium sit rebus humanis. Adeo inde auctoritas accommodata falsae divinitati unde praecesserat verae. Unam saltim cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliqui Triptolemus praedicaretur. Aut exhibe rationem deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si fuisset, illo scilicet praeiudicio quo et nostrum deum non alias manifestum est esse quam quia totum condidit hoc. Semel enim praescriptio stabit non posse illos et deum confiteri creatorem et eum quem volunt aeque deum credi non ad eius formam probare quem et ipsi et omnes deum, ut, quando hoc ipso nemo creatorem deum dubitet quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. Duplex ista videatur necesse est, ut aut noluerit condere quid aut non potuerit. Tertium cessat. Sed non potuisse indignum deo est. Noluisse an dignum, volo inquirere. Dic mihi, Marcion, voluit deus tuus cognosci se quocunque in tempore, an non? alio proposito et descendit et praedicavit et passus resurrexit quam uti cognosceretur? Et sine dubio, si cognitus est, voluit. Nihil enim circa eum fieret, nisi voluisset. Quid ergo tantopere notitiam sui procuravit, ut in dedecore carnis exhiberetur, et quidem maiore, si falsae. Nam hoc turpius, si et
mentitus est substantiam corporis, qui et maledictum in se creatoris admisit ligno suspensus. Quanto honestius per aliqua propriae molitionis indicia cognitionem sui praestruxisset, maxime adversus eum cognosci habens apud quem ex operibus ab initio cognitus non erat. Nam et quale est ut creator quidem ignorans esse alium super se deum, ut volunt Marcionitae, qui solum se etiam iurans asseverabat, tantis operibus notitiam sui armaverit, quam potuerat non ita curasse, secundum singularitatis suae praesumptionem: ille autem sublimior sciens inferiorem deum tam instructum nullam sibi prospexerit agnoscendo paraturam? quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset condidisse, ut et deus ex operibus cognosceretur secundum creatorem, et ex honestioribus potior et generosior creatore.

Ceterum etsi esse eum possemus confiteri, sine causa esse eum deberemus argumentari. Sine causa enim esset qui rem non haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis cuius res sit. Porro in quantum nihil oportet esse sine causa, id est sine re, quia si sine causa sit, perinde est atque si non sit, non habens rei causam rem ipsam, in tantum deum dignius credam non esse quam esse sine causa. Sine causa est enim qui rem non habendo non habet causam. Deus autem sine causa, id est sine re, esse non debet. Ita quotiens ostendo eum sine causa esse, tanquam sit, hoc constituo, non esse illum, quia si fuisset, omnino sine causa non fuisset. Sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare, aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum, quia nihil tale prospexit per quod homo deum didicit. Nam etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt, non habentes dei pignus, opera eius deo digna. Itaque hoc nomine cessationis et defectionis operum et impudentiae et malignitatis affinis est: impudentiae, qua fidem non debitam sibi captat, cui praestruendae nihil prospexit, malignitatis, qua plures incredulitatis reos fecit nihil fidei procurando.

Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria et deo digna quam creatoris testimonium praesignaverit, narem

contrahentes impudentissimi Marcionitae convertuntur ad destructionem operum creatoris. Nimirum, inquiunt, grande opus et dignum deo mundus. Numquid ergo creator minime deus? Plane deus. Ergo nec mundus deo indignus; nibil etenim deus indignum se fecit, etsi mundum homini, non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice. Et tamen, si quale quid fecisse indignum est deo, quanto indignius deo est nibil eum omnino fecisse vel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari? Ut ergo aliquid et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aërem, ut Anaximander universa caelestia, ut Strato caelum et terram, ut Zeno aërem et aetherem, ut Plato sidera, quod genus deorum igneum appellat, cum de mundo, considerando scilicet et magnitudinem et vim et potestatem et honorem et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis, reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum formidaverint initium ac finem mundo constare, ne substantiae eius, tantae scilicet, minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et Aegyptiorum hierophantae et Indorum gymnosophistae. Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, figurans Iovem in substantiam fervidam et Iunonem eius in aëream, secundum sonum
Graecorum vocabulorum, item Vestam in ignem, et Camenas in aquas, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam. Sic et Osiris quod semper sepelitur et in vivido quaeritur et cum gaudio invenitur, reciprocarum frugum et vividorum elementorum et recidivi anni fidem argumentantur, sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae philosophantur. Et superiores quidem situ aut statu substantias sufficit facilius deos habitas quam deo indignas. Ad humilia deficiam. Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis, una cuiuslibet maris conchula, non dico de rubro, una tetraonis pennula, taceo de pavo, sordidum artificem pronuntiabit tibi creatorem?