Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria et deo digna quam creatoris testimonium praesignaverit, narem
contrahentes impudentissimi Marcionitae convertuntur ad destructionem operum creatoris. Nimirum, inquiunt, grande opus et dignum deo mundus. Numquid ergo creator minime deus? Plane deus. Ergo nec mundus deo indignus; nibil etenim deus indignum se fecit, etsi mundum homini, non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice. Et tamen, si quale quid fecisse indignum est deo, quanto indignius deo est nibil eum omnino fecisse vel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari? Ut ergo aliquid et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aërem, ut Anaximander universa caelestia, ut Strato caelum et terram, ut Zeno aërem et aetherem, ut Plato sidera, quod genus deorum igneum appellat, cum de mundo, considerando scilicet et magnitudinem et vim et potestatem et honorem et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis, reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum formidaverint initium ac finem mundo constare, ne substantiae eius, tantae scilicet, minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et Aegyptiorum hierophantae et Indorum gymnosophistae. Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, figurans Iovem in substantiam fervidam et Iunonem eius in aëream, secundum sonum Graecorum vocabulorum, item Vestam in ignem, et Camenas in aquas, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam. Sic et Osiris quod semper sepelitur et in vivido quaeritur et cum gaudio invenitur, reciprocarum frugum et vividorum elementorum et recidivi anni fidem argumentantur, sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae philosophantur. Et superiores quidem situ aut statu substantias sufficit facilius deos habitas quam deo indignas. Ad humilia deficiam. Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis, una cuiuslibet maris conchula, non dico de rubro, una tetraonis pennula, taceo de pavo, sordidum artificem pronuntiabit tibi creatorem?