Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Ceterum etsi esse eum possemus confiteri, sine causa esse eum deberemus argumentari. Sine causa enim esset qui rem non haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis cuius res sit. Porro in quantum nihil oportet esse sine causa, id est sine re, quia si sine causa sit, perinde est atque si non sit, non habens rei causam rem ipsam, in tantum deum dignius credam non esse quam esse sine causa. Sine causa est enim qui rem non habendo non habet causam. Deus autem sine causa, id est sine re, esse non debet. Ita quotiens ostendo eum sine causa esse, tanquam sit, hoc constituo, non esse illum, quia si fuisset, omnino sine causa non fuisset. Sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare, aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum, quia nihil tale prospexit per quod homo deum didicit. Nam etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt, non habentes dei pignus, opera eius deo digna. Itaque hoc nomine cessationis et defectionis operum et impudentiae et malignitatis affinis est: impudentiae, qua fidem non debitam sibi captat, cui praestruendae nihil prospexit, malignitatis, qua plures incredulitatis reos fecit nihil fidei procurando.