Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

At cum et animalia irrides minutiora quae maximus artifex de industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic magnitudinem in mediocritate probari docens quemadmodum virtutem in infirmitate secundum apostolum, imitare, si potes, apis aedificia, formicae stabula, araneae retia, bombycis stamina, sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias, cantharidis venena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam. Qualia erunt maiora, cum tam modicis aut iuvaris aut laederis, ut nec in modicis despicias creatorem? Postremo te tibi circumfer, intus ac foris considera hominem: placebit tibi vel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus melior, adamavit, propter quem in haec paupertina elementa de tertio caelo descendere laboravit, cuius causa in hac cellula creatoris etiam crucifixus est. Sed ille quidem usque nunc nec aquam reprobavit creatoris qua suos abluit, nec oleum quo suo(??) unguit, nec mellis et lactis societatem qua suos infantat, nec panem quo ipsum corpus suum repraesentat, etiam in sacramentis

propriis egens mendicitatibus creatoris. At tu super magistrum discipulus, et servus super dominum, sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat. Volo inspicere si ex fide saltim, ut non et(??)ipse quae destruis appetas. Adversaris caelo, et libertatem caeli in habitationibus captas. Despicis terram plane inimice iam tuae carnis matricem, et omnes medullas eius victui extorques. Reprobas et mare, sed usque ad copias eius, quas sanctiorem cibum deputas. Rosam tibi si obtulero, non fastidies creatorem. Hypocrita, ut apocarteresi probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris (nam haec apud vos pro martyrio affectari debuisset, si vobis mundus displiceret), in quamcunque materiam resolveris, substantia creatoris uteris. Quanta obstinatio duritiae tuae! Depretias in quibus et vivis et moreris.