Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Et merito, inquiunt. Quis enim non tam suis notus est quam extraneis? Nemo. Teneo et hanc vocem. Quale est enim ut aliquid extraneum deo sit, cui nihil extraneum esset, si quis esset? quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad illum pertinere,

vel ne statim audiret a nobis, Quid ergo illi cum extraneis? Quod plenius suo loco audiet. At nunc satis est nullum probari cuius nihil probatur. Sicut enim creator ex hoc et deus, et indubitatus deus, quia omnia ipsius et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco non deus quia omnia non eius ideoque et extranea. Denique si universitas creatoris est, iam nec locum video dei alterius. Plena et occupata sunt omnia suo auctore. Si vacat aliquid spatii alicuius divinitati in creaturis, plane falsae vacabit. Patet mendacio veritas. Tanta vis idolorum cur non recipiat alicubi deum Marcionis? Igitur et hoc ex forma creatoris expostulo, deum ex operibus cognosci debuisse alicuius proprii sui mundi et hominis et saeculi, quando etiam error orbis propterea deos praesumpserit quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquoque prospectum videtur utilitatibus et commodis vitae. Ita et hoc ex forma dei creditum est divinum esse, instituere vel demonstrare quid aptum et necessarium sit rebus humanis. Adeo inde auctoritas accommodata falsae divinitati unde praecesserat verae. Unam saltim cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliqui Triptolemus praedicaretur. Aut exhibe rationem deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si fuisset, illo scilicet praeiudicio quo et nostrum deum non alias manifestum est esse quam quia totum condidit hoc. Semel enim praescriptio stabit non posse illos et deum confiteri creatorem et eum quem volunt aeque deum credi non ad eius formam probare quem et ipsi et omnes deum, ut, quando hoc ipso nemo creatorem deum dubitet quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. Duplex ista videatur necesse est, ut aut noluerit condere quid aut non potuerit. Tertium cessat. Sed non potuisse indignum deo est. Noluisse an dignum, volo inquirere. Dic mihi, Marcion, voluit deus tuus cognosci se quocunque in tempore, an non? alio proposito et descendit et praedicavit et passus resurrexit quam uti cognosceretur? Et sine dubio, si cognitus est, voluit. Nihil enim circa eum fieret, nisi voluisset. Quid ergo tantopere notitiam sui procuravit, ut in dedecore carnis exhiberetur, et quidem maiore, si falsae. Nam hoc turpius, si et
mentitus est substantiam corporis, qui et maledictum in se creatoris admisit ligno suspensus. Quanto honestius per aliqua propriae molitionis indicia cognitionem sui praestruxisset, maxime adversus eum cognosci habens apud quem ex operibus ab initio cognitus non erat. Nam et quale est ut creator quidem ignorans esse alium super se deum, ut volunt Marcionitae, qui solum se etiam iurans asseverabat, tantis operibus notitiam sui armaverit, quam potuerat non ita curasse, secundum singularitatis suae praesumptionem: ille autem sublimior sciens inferiorem deum tam instructum nullam sibi prospexerit agnoscendo paraturam? quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset condidisse, ut et deus ex operibus cognosceretur secundum creatorem, et ex honestioribus potior et generosior creatore.