Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Siquidem a primordio rerum conditor earum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis ut deus cognosceretur. Nec enim si aliquanto posterior Moyses primus videtur in templo litterarum suarum deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur, cum totus Moysi stilus notitiam creatoris non instituat, sed a primordio enarret a paradiso et Adam, non ab Aegypto et Moyse recensendam. Denique maior popularitas generis humani, ne nominis quidem Moysi compotes, nedum instrumenti, deum Moysi tamen norunt; etiam tantam idololatria dominationem obumbrante seorsum tamen illum quasi proprio nomine deum perhibent et deum deorum, et, Si deus dederit, et, Quod deo placet, et, Deo commendo. Vide an noverint quem omnia posse testantur. Nec hoc ullis Moysi libris debent. Ante anima quam prophetia. Animae enim a primordio conscientia dei dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis et in Syris et in Ponticis. Iudaeorum enim deum dicunt, animae deum. Noli, barbare haeretice, priorem Abraham constituere quam mundum. Etsi unius familiae deus fuisset creator, tamen posterior tuo non erat, etiam Ponticis ante eum notus. Accipe igitur ab antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus. Nunquam deus latebit, nunquam deus deerit. Semper intellegetur, semper audietur, etiam videbitur, quomodo volet. Habet deus testimonia, totum hoc quod sumus et in quo sumus. Sic probatur et deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc probari laborante.