Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint relucerent. At ego colligam singula et conferam. Inconditum adseveras motum materiae eamque adicis sectari informitatem; dehinc alibi, desiderare componi a deo. Desiderat formationem quae sectatur informitatem? Aut sectatur informitatem quae desiderat formationem? Non vis videri deum aequari materiae, et subicis habere illam cum deo communionem. Impossibile enim, inquis, non habentem illam commune aliquid cum deo ornari eam ab ipso. Atquin si commune aliquid habebat cum deo, non desiderabat exornari ab ipso, pars scilicet dei per communionem. Aut et deus poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse commune, et iam in hoc necessitati subicis deum, si fuit aliquid in materia propter quod eam formaret. Commune autem inter illos facis, quod a semetipsis moventur, et semper moventur. Quid minus materiae quam deo adscribis? Totum consortium divinitatis hoc erit, libertas et aeternitas motus. Sed deus composite, materia incondite moventur. Tamen divinum proinde, motu proinde libero et aeterno. Atquin plus materiae das, cui licuit sic moveri quomodo deo non licuit.