Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Revertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. Inconditus et inconfusus et turbulentus fuit materiae motus. Sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem opponis. Et quomodo alibi alius a te adfirmatur? Cum enim vis materiam nec bonam nec malam inducere, Igitur, inquis, subiacens materia, aequalis momenti habens motum neque ad bonum neque ad malum plurimum

vergit. Si aequalis momenti, iam non turbulentus, nec cacabacius, sed compositus et temperatus, scilicet qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, mediae, quod aiunt, aginae aequilibrato impetu ferebatur. Haec inquies non est, haec turbulentia et passivitas non est, sed moderatio et modestia et iustitia motationis neutram in partem inclinantis. Plane si huc et illuc aut in alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis et inaequalitatis et turbulentiae denotari mereretur. Porro si neque ad bonum neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur: ut ex hoc quoque materiam determinabilem appareat, cuius motus nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum vergebat, intra utrumque ab utroque pendebat, et hoc nomine ab utroque determinabatur. Sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum. Materia enim, quae in loco erat, neque huc neque illuc devergens in loca non devergebat in quibus erat bonum et malum. Dans autem locum bono et malo corporalia ea facis, faciendo localia, quia quae locum habent prius est ut corporalia sint. Denique incorporalia proprium locum non haberent nisi in corpore, cum corpori accedunt. Ad bonum autem et malum non devergens materia utut corporalia aut localia non devergebat. Bonum ergo et malum erras si substantias esse vis. Substantias enim facis quibus loca adsignas; Loca autem adsignas cum materiae motum ab utraque regione suspendis.