Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

De motu et illud notaverim. Nam secundum ollae similitudinem sic erat, inquis, materiae motus antequam disponeretur, concretus, inquietus, inadprehensibilis prae nimietate certaminis. Dehinc subicis, Stetit autem in dei compositionem, et inadprehensibilem habuit inconditum motum, prae tarditate inconditi motus. Supra certamen motui adscribis, hic tarditatem. Nam de natura materiae quotiens cadas accipe. Supra dicis, Si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec deus aliquid compositionis accommodasset illi; in vacuum enim laborasset. Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam, nec naturam eius a deo potuisse converti, horum immemor postea inferens, At ubi accepit compositionem a deo et ornata est, cessavit a natura. Si in bonum reformata est, utique de malo reformata est, et si per compositionem dei cessavit a natura

mali, natura cessavit ergo, et mala fuit natura ante compositionem, et desinere potuit a natura post reformationem.