Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Dicis in melius reformatam materiam, utique de deterioribus, et vis meliora deteriorum exemplarium ferre? Confusa res erat, nunc vero composita est, et vis ex compositis incomposita praeberi? Nulla res speculum est rei alterius, id est non coaequalis. Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit; nisi si qui putat in hac exstructione mundi dispositae iam et comptae informem et incultam materiam respondere. Quid hodie informe in mundo, quid retro speciatum in materia, ut speculum sit mundus materiae? Cum ornamenti nomine sit penes Graecos mundus, quomodo inornatae materiae imaginem praefert, ut dicas totum eius ex partibus cognosci? Certe ex illo toto erit etiam hoc, quod non venit in deformationem. Et supra edidisti non totam eam fabricatam. Igitur vel hoc rude et confusum et incompositum non potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae nec partes materiae appellari convenit, cum a forma eius ex mutatione divisa recesserunt.