Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Nunc enim video te ad illam rursus rationem reverti quae tibi nihil certi renuntiare consuevit. Nam sicut nec corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam adlegas, et proinde superargumentans, Si enim, inquis, esset bona, quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem dei: si esset natura mala, non accepisset translationem in melius, nec

quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus tali natura; in vacuum enim laborasset. Verba haec tua sunt, quorum te et alibi meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres. Sed quoniam. de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid retractavimus, nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem tuam respondebo. Nec dicam et hic te certum aliquid debuisse pronuntiasse, aut bonam aut malam aut tertium aliquid, sed nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse. Rescindis enim quod pronuntiasti, nec bonam nec malam, quia, cum dicis, Si esset bona, non desideraret componi a deo, malam portendis, et cum adponis, Si esset mala natura, non admitteret in melius translationem, bonam subostendis. Atque ita et boni et mali adfinem constituisti, quam nec bonam nec malam pronuntiasti. Ut autem argumentationem, qua putasti te propositionem tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam illud: Si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius reformari? Quod bonum non desiderat, aut non optat, aut non capit profectum, ut fiat de bono melius? Aeque si mala natura fuisset, quare non potuerit a deo converti, ut a potentiore, ut ab eo qui lapidum quoque naturam convertere valeat in filios Abrahae? Nempe ergo non tantum comparas dominum materiae, sed et subicis, a quo natura materiae devinci et edomari in melius non potuisset. Sed et quam hic non vis natura malam alibi te confessum negabis.