Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

De situ materiae id tracto quod et de modo, ut perversitatem tuam traducat. Subiacentem facis deo materiam, et utique

locum illi, qui sit infra deum. In loco ergo materia. Si in loco, ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco intra quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam, quantum proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei cuius linea extrema est. Non ergo erit infinita materia, quae, dum in loco est, a loco determinatur, et dum determinatur ab illo, extrema eum linea patitur. At tu infinitam facis, dicens, Infinita est autem eo quod semper est. Et si qui discipulorum tuorum voluerit argumentari, quasi infinitam aevo, non modo corporis intellegi velis, atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt. Unde, inquis, nec tota fabricatur, sed partes eius. Adeo corpore infinita, non tempore est. Et obduceris corpore eam infinitam faciens, cum locum ei adscribens intra locum et extremam loci lineam includis. Sed tamen cur non totam eam formaverit deus non scio, nisi qua aut invalidus aut invidus. Itaque dimidium eius quae non tota formata sit quaero, ut qualis tota fuerit agnoscam. Debuerat enim deus ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.