Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed ecce contrarium subicit, aut alia fortasse ratio ei occurrit, ex parte corporalem renuntians materiam et ex parte incorporalem. Iam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est? Erit enim corporalis et incorporalis adversus renuntiationem reciprocationis illius, plane rationem non reddentis sententiae suae,
sicut nec alia reddit. Corporale enim materiae vult esse de quo corpora edantur, incorporale vero inconditum motum eius. Si enim, ait, corpus tantummodo esset, nihil ei incorporale appareret, id est motus: si vero in tetum incorporalis fuisset, nullum corpus. ex ea fleret. Quanto haec rectior ratio! Nisi quod, si tam rectas lineas ducis, Hermogenes, quam ratiocinaris, pictor te bardior non est. Quis enim tibi concedit motum in secundam partem substatiae deputare, cum substantiva res non sit, quia nec corporalis, sed accidens, si forte, substantiae et corpori, ut actus et pulsus, ut lapsus, ut casus, ita et motus. Nam si vel a semetipso quid movetur, actus eius est motus, certe pars substantiae non est, sicut tu motum substantiam facis materiae incorporalem. Omnia denique moventur aut a semetipsis, ut animalia, aut ab aliis, ut inanimalia, tamen nec hominem nec lapidem et corporalem et incorporalem dicemus, quia et corpus habeat et motum, sed, unam omnibus formam solius corporalitatis, quae substantiae res est; si qua incorporalia eis adsunt, aut actus, aut passiones, aut officia, aut libidines, eorum non portiones deputamus. Quo ergo facit portionem materiae in motum disponere, qui non ad substantiam pertinet, sed ad substantiae habitum? Quid enim, si immobilem placuisset tibi inducere materiam, numquid immobilitas secunda pars formae videretur? Sic itaque nec motus. Sed de motu et alibi licebit.