Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
De cetero vero statu materiae, etsi non est retractandum (prius enim erat ut eam esse constaret), tamen ac si constiterit, persequendus est ordo, quo magis eam non esse constet cuius nec reliquus status consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes. Prima, inquit, facie videtur nobis incorporalis esse materia; exquisita autem ratione recta invenitur neque corporalis neque incorporalis. Quae est ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi? Nisi fallor enim, omnis res aut corporalis aut incorporalis sit necesse est (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis duntaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cuiusque); certe post corporale et incorporale nihil tertium. Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam facit, ubi est? quale est? quid vocatur? quid describitur? quid intellegitur? Tantum hoc ratio renuntiavit, nec corporalem materiam nec incorporalem.