Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Ceterum omne ex nihilo constitisse illa postremo divina dispositio suadebit quae omnia in nihilum redactura est. Siquidem et caelum convolvetur ut liber, immo nusquam flet cum ipsa terra, cum qua primordio factum est. Caelum et terra praeteribunt, inquit, caelum primum et terra prima abierunt, et locus non est inventus illis, quia scilicet quod et finit locum amittit. Sic et David: Opera manuum tuarum caeli et ipsi peribunt. Nam et si mutabit illos velut opertorium, et mutabuntur, sed mutari perire est pristino statui, quem, dum mutantur, amittunt. Et stellae quidem de caelo ruent, sicut fici arbor cum valido commota vento acerba sua amittit, montes vero tanquam cera liquescent a conspectu domini, cum surrexerit scilicet confringere terram. Sed et paludes, inquit, arefaciam, et quaerent aquam, nec invenient; etiam mare hactenus. Quae omnia et si alter putaverit spiritaliter interpretanda, non tamen poterit auferre veritatem ita futurorum quomodo scripta sunt. Si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex vacantibus, quia nihil potest ad similitudinem de suo praestare nisi sit ipsum quod tali similitudine praestet. Revertor igitur ad causam, definientem omnia

ex nihilo edita in nihilum perventura. Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil deus interibile fecisset, nec ex maioribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus maiora producere, id est ex interibili aeternum. Quod et carni nostrae pollicetur, cuius virtutis et potestatis suae hunc iam arrabonem voluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc, ut esset, suscitasse.