Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed dum illam Hermogenes inter colores suos invenit (inter scripturas enim dei invenire non potuerit), satis est quod omnia et facta a deo constat, et ex materia facta non constat, quae etiam si fuisset, ipsam quoque a deo factam credidissemus, quia nibil innatum praeter deum praescribentes obtineremus. In hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad scripturas provocata deficiat
exhibitio materiae. Expedita summa est: Nihil invenio factum nisi ex nihilo, quia quod factum invenio, non fuisse cognosco. Etiamsi quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex terra herba et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et volatiles animae. Huiusmodi origines rerum ex his prolatarum potero materias appellare, sed factas a deo et ipsas.