Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum corporum factitationem commendare videtur caeli et terrae. Sciat esse qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et ideo compendio usa est. Providit tamen et hebetes et insidiosos, qui dissimulato tacito intellectu ipsis quoque membris verbum factitationis significatorium exigerent. Itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in locis. Habes Sophiam, Prior autem abysso genita sum, dicentem, ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. Nihil interest facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi, quod non daretur si materiae subiecta esset. De tenebris vero ipse dominus per Esaiam: Ego, qui struxi lucem et feci tenebras. De spiritu aeque Amos: Qui solidat tonitruum et condit spiritum, et adnuntiat in homines Christum suum; eum spiritum conditum ostendens qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator et adflator et animator universitatis, non, ut quidam putant, ipsum deum significans spiritum, quia deus spiritus; neque enim aquae dominum sustinere sufficerent: sed eum spiritum dicit de
quo etiam venti constiterunt, ut ait per Esaiam: Quia spiritus a me exivit, et flatum omnem ego feci. Item de aquis eadem Sophia: Et cum firmos ponebat fontes quae sub caelo, ego eram modulans cum ipso. Cum ergo et eas species probamus a deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso plane factas eas, sed ex materia, ut stilus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur, materiam sonet, ceterae vero scripturae quae ex materia factae sunt species in disperso demonstrent. Ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso, et tenebrae ex tenebris, et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt. Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia, si species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis. Siquidem non capit diversas fuisse quae iisdem nominibus eduntur, quod iam operatio divina otiosa videri possit, si quae erant fecit, cum generatio sola esset quae non erant facta si fierent. Igitur ut concludam, aut materiam tunc significavit Moyses, scribens, Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur, aut cum hae species alibi postea demonstrantur factae a deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia quam Moyses praemiserat factae, aut. si species istas, et non materiam, significavit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.