Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed et illud utique captabitur, de caelo solo et de terra ista scripturam significasse, quod eam in principio deus fecerit, de speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo eas quae factae

non significentur ad infectam materiam pertinere. Respondebimus huic quoque scrupulo. Scriptura divina satis dissereret, si summas ipsas rerum a deo factas commendasset caelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis intellegi possent. Suggestus autem caeli et terrae primo tunc fuerint tenebrae et abyssus et spiritus et aquae. Nam terrae quidem suberat abyssus et tenebrae. Si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram. Caelo vero spiritus et aquae subiacebant. Nam si aquae super terram, quae eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter et spiritus et aquae super terram. Quae vero super terram, ea utique infra caelum. Et sicut terra abysso et tenebris, ita et caelum spiritui et aquis incubabat et complectebatur. Et ita novum non est ut id solum quod continet nominetur, qua summale, in isto autem intellegatur et quod continetur, qua portionale. Ecce, si dicam, civitas exstruxit theatrum et circum, scena autem erat talis et talis, et statuae super euripum, et obeliscus super omnia ferebatur, quia non et has species edixerim factas civitate, non erunt ab ea cum circo et theatro? an ideo non adieci factas has quoque species quia inerant eis quae facta praedixeram, et inesse quibus inerant intellegi poterant? Sed vacet hoc exemplum, ut humanum; aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam. Fecit, inquit, deus hominem de terra, et adflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vivam. Faciem quidem eius hic nominat, sed nec ipsam factam a deo dixit, cutem vero et ossa et carnem et oculos et sudorem et sanguinem postea Ioquitur, quae nec tunc facta a deo significavit. Quid respondebit Hermogenes? Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione censentur? Proinde membra erant caeli et terrae abyssus et tenebrae, spiritus et aquae. In corporibus enim membra sunt
facta, in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum non membrum est eius elementi quo continetur. Omnia autem elementa caelo aut terra continentur.