Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere videbuntur: Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur; quasi et hae confusae substantiae massalis illius molis argumenta portendant. Atquin singillatim definiens tenebras, abyssum, spiritum dei, aquas, nihil confusum nec in confusions incertum aestimare facit tam diversa relatio certorum et distinctorum elementorum. Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negavit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem demonstravit etiam distinctionem. Vanissimum denique ut materia, quae informis inducitur, de tot formarum vocabulis informis aseveretur, non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est. Uniforme etenim, quod informe est, informe autem, quod ex varietate confusum est, unam habeat necesse est speciem, quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem. Ceterum aut habebat in se species istas materia, de quarum vocabulis intellegenda esset, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat. Si enim habebat, quomodo inducitur non habens formas? si non habebat, agnoscitur?