Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Exinde relicta militia sanctum Hilarium Pictauae episcopum ciuitatis, cuius tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur, expetiit et aliquamdiu apud eum commoratus est.

temptauit autem idem Hilarius inposito diaconatus officio sibi eum artius inplicare et ministerio uincire diuino. sed cum saepissime restitisset, indignum se esse uociferans, intellexit uir altioris ingenii, . uno eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret, in quo quidam locus iniuriae uideretur: itaque exorcistam eum esse praecepit. quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam humiliorem uideretur, non repudiauit.

nec multo post admonitus per soporem, ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas detinebat, religiosa sollicitudine uisitaret, ex uoluntate sancti Hilari profectus est, multis ab eo obstrictus precibus et lacrimis ut rediret. maestus, ut ferunt , peregrinationem illam ingressus est, contestatus fratribus, multa se aduersa passurum: quod postea probauit euentus.

ac primum inter Alpes deuia secutus incidit in latrones. cumque unus securi eleuata in caput eius librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter: uinctis tamen post tergum manibus uni adseruandus et spoliandus traditur. qui cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit, quisnam esset. respondit Christianum se esse.

quaerebat etiam ab eo an timeret. tum uero constantissime profitetur, numquam se tam fuisse securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in temptationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi [*]( 3 pictaniae F corr. m. 2 (episoopum pictauae A) 4 erpectata AM, inclita spectata F 5 expetiuit AFv II aliquantum V, scd ntum in litura 6 diaconatos MY: diaconii AFv 7 implicari et m. uinciri Q 8 uir AV: uir Dei FQ 9 uno BY: hoc AFv II id » officii Y 11 praecipit V || dispexisset Y 12 multS AF 15 hilarii V corr. AFv || multia BY: multisque AFv II obstrictos ABFMQV: adstrictus Gisel. ex tribus suis et v17 ingressus V: adgressus AFvII fratribus HMV: fratres AFv 18 ac om. F in rasura 19 secarim eleuatam Av 20 deiteram B d alii pauci (etiam duo Traiectini Vonckii): dextera AVv, dexterae FQ 21 postergum AF II adseraandus Y: ad aeruandum B, seraandus AFv II spoliandus F: spoliandum B, custodiendus AFM 22 percunctari MV 24 foisse tam v 26 sed magis Y teete de Prato || illi AV et Ubri fere omnes: ilia F II condolere deit. pauci ) [*]( 8* )

116
misericordia utpote latrocinia exercens esset indignus.

ingressusque euangelicam disputationem uerbum Dei latroni praedicabat. quid longius morer? latro credidit prosecutusque Martinum uiae reddidit, orans ut pro ae Dominum precaretur. idemque postea religiosam agens uitam uisus est, adeo ut haec, quae supra rettulimus, ex ipso audita dicantur.