Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tum uero aduersus hanc uocem tyrannus infremuit dicens, eum metu pugnae, quae postero die erat futura, non religionis gratia detractare militiam.

at Martinus intrepidus, immo inlato sibi terrore constantior, si hoc, inquit, ignauiae adscribitur, non fidei, crastina die ante aciem inermis adstabo et in nomine Domini Iesu, signo crucis, non clipeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus.

retrudi ergo in custodiam iubetur, facturus fidem dictis, ut inermis barbaris obiceretur.

postero die hostes legatos de pace miserunt, sua omnia seque dedentes. unde quis dubitet hanc uere beati uiri fuisse uictoriam, cui praestitum sit, ne inermis ad proelium mitteretur.

et quamuis pius Dominus seruare militem suum licet inter hostium gladios et tela potuisset, tamen ne uel aliorum mortibus sancti uiolarentur obtutus, exemit pugnae necessitatem.

neque enim aliam pro milite suo Christus debuit [*]( 1 baptisma AF, item u. 5 || tamen om. FQ 6 licet V et meUores Giselini: scilicet ABF 7 irrumpentibus 1 cod. Gis. 8 uuangionum F 9 et ut BMV: ut AF*v, utque F corr. [J recitabantur F 10 opportunum v 11 remisBionem Y 14 militaturus Gisel. ex tribus suis libris et v 15 aduersum F 16 postera AFv 17 detrectare AFv 21 clypeo FVv II cuneis Fpr. m. 22 custodia A 23 obieceretur V 11 postera Fv 24 seque AFMV: seseque v 25 ne om. F pr. m. 27 licet] etiam F sed tn ras. manu receuti 28 mortibus Y: morte AFv 1\\ uiolaretur B )

115
praestare uictoriam, quam ut subactis sine sanguine hostibus nemo moreretur.