Exinde relicta militia sanctum Hilarium Pictauae episcopum
ciuitatis, cuius tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur,
expetiit et aliquamdiu apud eum commoratus est.
temptauit
autem idem Hilarius inposito diaconatus officio sibi eum
artius inplicare et ministerio uincire diuino. sed cum saepissime
restitisset, indignum se esse uociferans, intellexit uir altioris
ingenii, . uno eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret,
in quo quidam locus iniuriae uideretur: itaque exorcistam
eum esse praecepit. quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam
humiliorem uideretur, non repudiauit.
nec multo post admonitus
per soporem, ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas
detinebat, religiosa sollicitudine uisitaret, ex uoluntate
sancti Hilari profectus est, multis ab eo obstrictus precibus et
lacrimis ut rediret. maestus, ut ferunt , peregrinationem illam
ingressus est, contestatus fratribus, multa se aduersa passurum:
quod postea probauit euentus.
ac primum inter Alpes deuia secutus
incidit in latrones. cumque unus securi eleuata in caput eius
librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter: uinctis tamen
post tergum manibus uni adseruandus et spoliandus traditur. qui
cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit, quisnam
esset. respondit Christianum se esse.
quaerebat etiam ab eo an
timeret. tum uero constantissime profitetur, numquam se tam
fuisse securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in
temptationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi
F corr. m. 2 (episoopum pictauae A) 4 erpectata AM,
inclita spectata F 5 expetiuit AFv II aliquantum V, scd ntum in litura
6 diaconatos MY: diaconii AFv 7 implicari et m. uinciri Q 8 uir
AV: uir Dei FQ 9 uno BY: hoc AFv II id ยป officii Y 11 praecipit V
|| dispexisset Y 12 multS AF 15 hilarii V corr. AFv || multia BY:
multisque AFv II obstrictos ABFMQV: adstrictus Gisel. ex tribus suis
et v17 ingressus
ingressusque
euangelicam disputationem uerbum Dei latroni praedicabat. quid
longius morer? latro credidit prosecutusque Martinum uiae reddidit,
orans ut pro ae Dominum precaretur. idemque postea religiosam
agens uitam uisus est, adeo ut haec, quae supra rettulimus,
ex ipso audita dicantur.