Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Quid etiam in pago Aeduorum gestum sit, referam. ubi dum templum itidem euerteret, furens gentilium rusticorum in eum inruit multitudo. cumque unus audacior ceteris stricto eum gladio peteret, reiecto pallio nudam ceruicem percussuro praebuit.

nec cunctatus ferire gentilis, sed cum dexteram altius extulisset, resupinus ruit, consternatusque diuino metu ueniam precabatur.

nec dissimile huic fuit illud. cum eum idola destruentem cultro quidam ferire uoluisset, in ipso ictu ferrum ei de manibus excussum non conparuit.

plerumque autem contra dicentibus sibi rusticis, ne eorum fana destrueret, ita praedicatione sancta gentiles animos mitigabat, ut luce eis ueritatis ostensa ipsi sua templa subuerterent.

Curationum uero tam potens in eo gratia erat, ut nullus fere ad eum aegrotus accesserit, qui non continuo receperit sanitatem: quod uel ex consequenti liquebit exemplo.

Treueris puella quaedam dira paralysis aegritudine tenebatur, [ita] ut iam per mul-, tum tempus nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur: omni ex parte praemortua uix tenui spiritu palpitabat.

tristes ad . solam funeris expectationem adstabant propinqui, cum subito ad ciuitatem illam Martinum uenisse nuntiatur. quod ubi puellae pater conperit, cucurrit exanimis pro filia rogaturus.