Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius, Vita Sancti Martini

Nec minorem sub idem fere tempus eodem in opere uirtutem edidit. nam cum in uico quodam fano antiquissimo et celeberrimo ignem inmisisset, in proximam, immo adhaerentem domum [*](1 consentit AFv 2 cum om. F pro m. 4 loci V: loco AFv 7 itaque F 8 casurā F s. l. m. 2 || minitari coepit F 10 Ac A 11 in dominum V, at u. suprac. 12, 4 II operiens A || sui F corr. e auę ut uidetur 12 iam super] et super V, sed et in ras. manu antiqua II elenat o. manum AFQ 13 uelut V: om. AFv 15 tuto loco v || steterant — semper (p. 124,11) desunt in V una scheda amissa 18 constat B 20 impositionem manuum desideraret et domino Jesu B 24 frequentissimus dett., om. M 29 iniecisset BM 1\\ malim in adhaerentem domum, cum uerba proiimam immo glossam sapiant\' )

124
agente uento flammarum globi ferebantur.

quod ubi Martinus aduertit., rapido cursu tectum domus scandit, obuium se aduenientibus flammis inferens. tum uero mirum in modum cerneres contra uim uenti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se elementorum quidam conflictus uideretur. ita uirtute Martini ibi tantum ignis est operatus, ubi iussus est.

In uico autem, cui Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione religionis uoluisset euertere, restitit ei multitudo gentilium, adeo ut non absque iniuria sit repulsus.

itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, ieiunans semper adque orans, precabatur ad Dominum, ut, quia templum illud euertere humana manus non potuisset, uirtus illud diuina dirueret.

tum subito ei duo angeli hastati adque scutati instar militiae caelestis se obtulerunt, dicentes missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent praesidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo et opus coeptum deuotus impleret.

ita regressus ad uicum, inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus , dum profanam aedem usque ad fundamenta dirueret, aras omnes adque simulacra redegit in puluerem.

quo uiso rustici, cum se intellegerent diuino nutu obstupefactos adque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere Iesum Dominum crediderunt, clamantes palam et confitentes, Deum Martini colendum, idola autem neclegenda, quae nec sibi nec aliis adesse possent. [*]( 2 obuiam F 6 operatus est F 7 leprosus A, lcbrosum cud. Berol. (Vorstii), libroso M, librosso cod. Jureti, librasao B, fort. Leproso (Giselinus tacet de suis libris) 1\\ itidem BM: idem AFv II superstitiosae religionis B et 2 codd. Gisel. 11 a Domino v 12 illut V || manus BV: manu AFv; contulit de Prato Greg. Turon. h. Franc. VIII, 12: dininam misericordiam.. flagitabat, ut quia id (BC. simulacrum) humana industria euertere non ualeret, uirtus illud diuina destrueret 16 rediret] dum iret V 17 ergo opus incoeptum F II deuotum v 18 spectantibus M, expeetantibus BV 19 fundamenta F sed ultima a in ras., fundamentum v 22 fere om. Fpr. m. || Iesum MV: in Jesum AFv (in dominum J. F) 1clamantesque F 23 dominum VI II autem V: om. AFv \\I neglegenda AF 24 nec sibi nec aliis adesse de Prato: nec sibi adesse V, sibi adesse non reU. et v; cf. Greg. Turon. h. Fr. II, 29 nihil sunt dii quos colitis, qui neque sibi neque aliis potuerunt subuenire, et II, 31 coepit ei insinuare ut.. idola negligeret, quae neque sibi neque aliis prodesse possent 1\\ posset V, possunt A )

125