Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Per haec tempora ciuile, ut diximus, bellum exarserat, causa autem motus haec fuit.

Leuites quidam cum concubina iter faciens, urguente nocte compulsus in oppido Gabaa, quod ab Beniamitis incolebatar, successerat. cum eum senex quidam hospitio benigne recepisset, iuuenes ei oppido hospitem circumsistunt, stupro eum subdere parantes.

multum a sene increpiti aegreque exorati, uicario demum concubinae eius corpore in ludibrium accepto, aduenae pepercerunt, illusamque nocte tota postero die reddiderunt. Sed illa — stupri iniuria an uerecundia, parum definio — uiso uiro animam efflauit.

tum Leuita m testimonium diri racmons membra eius in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo promptius omnes facti inuidia commoueret.

quod ubi omnibus compertum, undecim reliquae tribus aduersum Beniamin in bellum conspirant. huic bello ludas, ut diximus, dux fuit. sed duobus proeliis male pugnatum: tertio demum Beniamitae uicti caesique ad internecionem: ita paucorum scelus publico exitio punitum. haec quoque Iudicum uolumine continentur:

Regum libri sequuntur. sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti parum continuata uidetur historia.

nam cum post Samson iudicem Semigar fuerit, pauloque post historia consignet populum sine iudicibus egisse, Heli etiam sacerdos libris regnorum fuisse referatur, sed quot anni inter Heli et Samson fuerint minime scriptura prodiderit, uideo medii quiddam fuisse temporis, quod laboret ambiguo.