Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ceterum a die mortis Iesu usque in id tempus, quo Samson defunctus est, numerantur anni cccc et XVIIII, a mundi autem exordio anni IIII ccc et m.

quamquam ab hac supputatione nostra [*]( 4 Jud. 19. 15 Jud. 20 sq. ) [*]( 1 Eli rectius scribi monuit Drusius 5 urgente b 6 successerat scripsi: succederat P, secesserat b; cf. 1, 35, 5 8 parentes P II exorati Sigonius: exortati P, exhortati b 10 crediderunt P, em. in b 11 uerecundiae Pb, em. in ed. Colon. II patrum P 18 internetionem P 19 regnorum coni de Prato, ut est infra II sequuntur P: sequentur b 21 et 22 hystoria P 21 cum P sup. lin. sed 1 manu 23 bęli P me et paulo post 24 sed P, ut malebat Vorstius: sed quum b 25 uideo] iudęo P 27 xvnn lnselinus: vmi P 28 nii Pb: IV edd. multae perperam II in] XXIII Sigonius )

33
ceteros discordare non nesciam: sed mihi conscius sum, me non incuriose latentem annorum ordinem protulisse, donec m haec tempora incidi, de quibus dubitare me fateor. nunc reliqua exequar.

Igitur, ut supra retuli, Hebraei sine iudice aut duce ullo I proprio arbitrio agebant. Heli sacerdos erat: sub hoc Samuel natus est. huic pater Elchana, mater Anna.

haec diu sterilis, cum conceptum a Deo peteret, uouisse traditur, si puer nasceretur, sacrandum Deo. ita annum puerum Heli sacerdoti tradidit. mox cum adoleuisset, Deus ad eum locutus est.

Heli sacerdoti iram denuntiat ob uitam filiorum, qui sacerdotium patris in quaestum uerterant, munera a sacrificantibus exigentes: quamquam plerumque eos pater increpasse referatur, sed lenior obiurgatio non satisfecerat disciplinae.

igitur AUophylis in Iudaeam irruentibus obuiam itum. sed uicti Hebraei parant aciem restituere: arcam Domini secum in pugnam efferunt et cum ea filii sacerdotis prodeunt, quia ipse annis grauior luminibus obductis satisfacere officio nequiuerat.

sed ubi arca in conspectum hostium deducta est, maiestate quadam praesentis Dei territi fugam parabant. assumptaque rursum constantia et non sine Deo mutatis animis, totis uiribus concurrunt. uicti Hebraei: arca capitur, filii sacerdotis cadunt.