Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ea tempestate Samson Hebraeis praeerat, Allophylis unius uirtute domitis. igitur insidiantes uitae eius nec palam eum temptare audentes uxorem eius, quam ille postea acceperat, pecunia corripiunt, uirtutem uiri uti proderet.

illa eum blandimento muliebri aggressa diu eludentem et multa cunctantem perpulit ut indicaret, m crinibus capitis uirtutem suam subsistere.

mox dormienti insidiata crinem eius abstulit atque ita eum Allophylis tradidit: nam saepe prius traditum comprehendere nequiuerant. tum illi effossis oculis uinctum compedibus in carcerem coniecerunt.

sed spatio temporis accisus crinis crescere et cum eo uirtus redire occeperat. iamque Samson conscius recepti roboris tempus modo iustae ultionis opperiebatur. erat Allophylis moris, cum dies festos agerent, Samson quasi in pompam publicam producere, capto insultantes.

ita die quodam, cum publicum epulum in honorem idoli dedissent, Samson exhiberi iubent. templum autem, in quo omnis populus omnesque Allophylorum principes epulabantur, duabus subnixum columnis mirae magnitudinis erat:

productus Samson inter columnas statuitur. tum ille tempore arrepto, inuocato prius Domino, columnas disiecit: turbaque omnis ruina domus obruta, ipse cum hostibus non inultus occubuit, cum xx annis Hebraeis praefuisset.

huic Simmichar successit, de quo nihil amplius scriptura prodidit. nam neque finem imperii eius repperi et fuisse populum sine duce inuenio. ideo, cum aduersus Beniamin tribum ciuile bellum fuit, ludas temporarius dux belli assumptus est. sed plerique, qui de temporibus scripserunt, annuum imperium eius annotauerunt: plerique ita eum praeterierunt, ut post Samson [*]( 6 Jud. 16. ) [*]( 3 Domino b 6 teptare P 8 corripiunt P: corrumpunt b 9 multa P: multum b 10 captis P 14 accisos Pb II cum eo P: cum eis b II occoeperat b 18 idolis P 19 exhyberi P 21 mire P 25 Simmichar Pb, at infra c. 29, 7 Semigar 26 reperi b 27 ideo 6; adeo P p tribuum de Prato 29 plerique] immo pauci (uel aliqui); videtur eum librarius sequens plerique calamo praecepisse p annuum imperium scripsi: annùunù imperiO. P, annum unum imperio edd. )

32
Heli sacerdotem snbiunieriiit. nos eam rem ut parum compertam in medio relinquemus.