de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam ; nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, eum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit.

Itaque cogitandum est, quanto levior dolor sit non habere quam perdere ; et intellegemus paupertati eo minorem tormentorum quo minorem damnorum esse materiam. Erras enim, si putas animosius detrimenta divites ferre ; maximis minimisque corporibus par est dolor vulneris.

Bion eleganter ait non minus molestum esse calvis quam comatis pilos velli. Idem scias licet de pauperibus locupletibusque, par illis esse tormentum ; utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque non adquirere quam amittere, ideoque laetiores videbis, quos numquam fortuna respexit, quam quos deseruit.

Vidit hoc Diogenes, vir ingentis animi, et effecit, ne quid sibi eripi posset. Tu istud paupertatem, inopiam, egestatem voca, quod voles ignominiosum securitati nomen impone. Putabo hunc non esse felicem, si quem mihi alium inveneris, cui nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est inter

p.242
avaros, circumscriptores, latrones, plagiarios unum esse, cui noceri non possit.

Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus. Non te pudet, quisquis divitiis adstupes ? Respice agedum mundum ; nudos videbis deos, omnia dantis, nihil habentis. Hunc tu pauperem putas an dis immortalibus similem, qui se fortuitis omnibus exuit ?

Feliciorem tu Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit locupletiorem esse Pompeio ? Numerus illi cotidie servorum velut imperatori exercitus referebatur, cui iam dudum divitiae esse debuerant duo vicarii et cella laxior.