de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

At Diogeni servus unicus fugit nec eum reducere, eum monstraretur, tanti putavit. " Turpe est," inquit, " Manen sine Diogene posse vivere, Diogenen sine Mane non posse." Videtur mihi dixisse : " Age tuum negotium, fortuna; nihil apud Diogenen iam tui est. Fugit mihi servus, immo liber abii ! " Familia petit vestiarium victumque ;

tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt, emenda vestis et custodiendae rapacissimae manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum.

p.244
Quanto ille felicior, qui nihil ulli debet, nisi cui facillime negat, sibi!

Sed quoniam non est nobis tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus ad iniurias fortunae simus expositi. Habiliora sunt corpora in bello illa, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua vulneribus obicit. Optimus pecuniae modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul a paupertate discedit.

Placebit autem haec nobis mensura, si prius parsimonia placuerit, sine qua nec ullae opes sufficiunt, nec ullae non [*]( nec ulle non A: nec cum illa ullae non Haase: nec cum illa non Gertz: nec ullae domus Schultess: nec ullae sortes Birt. ) satis patent, praesertim eum in vicino remedium sit et possit ipsa paupertas in divitias se advocata frugalitate convertere.

Adsuescamus a nobis removere pompam, et usus rerum, non orna- menta, metiri. Cibus famem domet, potio sitim, libido qua necesse est fluat; discamus membris nostris inniti, cultum victumque non ad nova exempla componere, sed ut maiorum mores suadent ; dis- camus continentiam augere, luxuriam coercere, gloriam temperare, iracundiam lenire, paupertatem aequis oculis aspicere, frugalitatem colere, etiam si multos pudebit, eo plus [*]( pudebit, eo plus Basore: pudebit ej plus A: pudebit templi eius Madvig: pudebit eius cultus Koch: pudebit eius Rossbach: pudebit eius; placeat Schultess: alii alia. ) desideriis naturalibus parvo parata remedia adhibere, spes effrenatas et animum in futura imminentem velut sub vinculis habere, id agere, ut divitias a nobis potius quam a fortuna petamus.

Non potest umquam tanta varietas et iniquitas casuum ita depelli, ut non multum procellarum

p.246
irruat magna armamenta pandentibus. Cogendae in artum res sunt, ut tela in vanum cadant, ideoque exilia interim calamitatesque in remedium cessere et levioribus incommodis graviora sanata sunt. Ubi parum audit praecepta animus nec curari mollius potest, quidni consulatur ei, si paupertas ei, ignominia, rerum eversio adhibetur, malo malum opponitur ? Adsuescamus ergo cenare posse sine populo et servis paucioribus servire et vestes parare in quod inventae sunt et habitare contractius. Non in cursu tantum circique certamine, sed in his spatiis vitae interius fleetendum est.