de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hominum utique dilectus habendus est: an digni sint quibus partem vitae nostrae impendamus, an ad illos temporis nostri iactura perveniat ; quidam enim ultro officia nobis nostra imputant.

Athenodorus ait ne ad cenam quidem se iturum ad eum, qui sibi nil pro hoc debiturus sit. Puto intellegis multo minus ad eos iturum, qui eum amicorum officiis paria mensa faciunt, qui fericula pro congiaris numerant, quasi in alienum honorem intemperantes sint. Deme illis testes spectatoresque, non delectabit popina secreta. Considerandum est, utrum natura tua agendis rebus an otioso studio contemplationique aptior sit, et eo inclinandum, quo te vis ingenii feret. Isocrates Ephorum iniecta manu a foro subduxit utiliorem componendis monumentis historiarum ratus ; male enim respondent coacta ingenia, reluctante natura irritus labor est.[*]( The paragraph, evidently out of place, is assigned by Haase to a position before necesse est 6. 2: alii alia. )

Nihil tamen aeque oblectaverit animum, quam amicitia fidelis et dulcis. Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam

p.238
timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet ! Quos scilicet vacuos, quantum fieri poterit, a cupiditatibus eligemus ; serpunt enim vitia et in proximum quemque transiliunt et contactu nocent. Itaque quemadmodum [*]( quemadmodum Hermes: ut quod A: ut quondam Gertz: ut id Petschenig. )

in pestilentia curandum est, ne correptis iam corporibus et morbo flagrantibus adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime inquinatos adsumamus ; initium morbi est aegris sana miscere. Nec hoc praeceperim tibi, ut neminem nisi sapientem sequaris aut adtrahas. Ubi enim istum invenies, quem tot saeculis quaerimus ? Pro optimo sit minime malus !

Vix tibi esset facultas dilectus felicioris, si inter Platonas et Xenophontas et illum Socratici fetus proventum bonos quaereres, aut si tibi potestas Catonianae fieret aetatis, quae plerosque dignos tulit, qui Catonis saeculo nascerentur, sicut multos peiores quam umquam alias maximorumque molitores scelerum ; utraque enim turba opus erat, ut Cato posset intellegi : habere debuit et bonos, quibus se adprobaret, et malos, in quibus vim suam experiretur.

Nunc vero in tanta bonorum egestate minus fastidiosa fiat electio. Praecipue

p.240
tamen vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus nulla non causa in querellas placet. Constet illi licet fides et benivolentia, tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus et omnia gemens.