Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Tempore, quam reduci contemnere carne pararet.
- Protinus in patuli suspensus culmine ligni,
- Religione pia mutans discriminis iram,
- Pax crucis ipse fuit, uiolentaque robora membris
- Inlustrans propriis poenam uestiuit honore,
- Suppliciumque dedit signum magis esse salutis,
- Ipsaque sanctificans in se tormenta beauit.
- Neue quis ignoret speciem crucis esse colendam,
- Quae Dominum portauit ouans, ratione potenti
- Quattuor inde plagas quadrati colligat orbis.
- Splendidus auctoris de uertice fulget Eous,.
- Occiduo sacrae lambuntur sidere plantae,
- Arcton dextra tenet, medium laeua erigit axem,
- Cunctaque de membris uiuit natura creantis,
- Et cruce conplexum Christus regit undique mundum. [*]( m 180 quippe] p, ex d ? paruum M1T1 degestaturus E, degusturus K1 amar////am M, amaram Tl 181 quem E1 corr. m. 2 contemnere. (t eras.) M pararet] raret m ras. Z* 182 patulis M1T1, pat∗uli L patibuli culmine suspensus religione I A 183 relligione E2FGΥ, 1 relegione L motans A 184 fuit ipse A uiuolentāq· A rubura M1T1, robora A 185 uestiebat A honore. (m eras.) T 187 ipseque Ionas Aurd. 188 neue] ue in ras. F*, neue ex neui C2 ignorit Z1 a 189 portabit A patenti Lipsius (de Cruce I 10) 190 quatuor EBS a plagis H quadrati. D colligat M1T1AK1LZR, colliga T, colligit rell. urbis M1T1, orbis & A 191 aatoris E fulgit M1T1Z1 eous in ras. M2T2, eois Ionas Aur. 192 occiduoq; A u lambentur P, labuntur HV Ionas Aur. Bacrae] Cellerius : quidam fiaccae sidere] e ex a M2T2, sidera B a plantę (L a m. 2) T 193 leaa MA alii tenit L\' regit A, subrigit B (e supra add.) Beg. 1, tetigit l2 lene rigat R1Z1 corr. m. 2 acxem M, a∗xem (c eras.) T, ax∗em (p eras., m a m. 2) K 194 creantis] tonantis cod. Arntz. 195 ex c cracem M1T1H conplexas M1T1ABO1 cf. Pros. mondam P )
- Scribitur et titulus: Hic est rex Iudaeorum,
- Quo nihil a deitate uacet; nam caelitus actum
- Hoc Hebraea refert, hoc Graeca Latinaque lingua;
- Hoc docet una fides unum ter dicere regem.
- Huius in eiuuiis sors mittitur, ut sacra uestis
129