Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Intemerata manens a Christo scisma uetaret.
- Quin etiam insonti latere ex utroque cruentos
- Constituere uiros, meritum licet omnibus unum
- Non faciat similis quamuis sententia; namque
- Inter carnifices sancto pendente latrones
- Par est poena trium, sed dispar causa duorum.
- Hi mundo sunt quippe rei pro crimine multo,
- Huic reus est mundus, saluatus sanguine iusto.
- Suppliciisque tamen rerum dominator in ipsis [*](196-201 in mg. add. P2Z2 scribitur] i, in ras. M2, inscibitur A scribitur in titulis super Parrh. titolus M1T1 hic rex est i. Fabr. iudeorum TA alii 197 quod M\'TALST, quos E, quo rell. nil T2CF2GΚΥZ a* (d eras.) M doita MlT uacat A Beg. 1 celitus T et alii, caelita R1 198 ebrea MTCEhebrea pler. graeca. (m eras.) M, greca pler. linguaque latina A linguam MT 199 docit M fidis T1 dice (re a m. 2) MT 200 cuius S in om. D exu∗iis MS, eiuuiis (u, a m. 2) T, exnis A, exuuiis (uuiis in ras.) F, exuuias V ut uidetur B. mititur AE 201 manes F scisma∗∗ (ta eras.) MT, scisma pler. 202 quin etiam] cum simul Parrh. insontis BCHS Reg. 1, sonti Z1 P 203 instituere r* Poelm. licet] li am. 2 in K uirus M1T1 meritum non omnibus unum f Parrh. 204 facias M, facia. (b eras.) T, facit LIPIZ1, fecit f similes E1L1Υ1 Beg. 1 ed. Spir. Poelm. sententia C eras.) M hos faciat similes alter Barthii, hos facit assimiles Parrh. 205 carnificis MT1 206 et 207 abscisi in M par* (s eras.) F dispar. (s eras.) T, dispar sed Alcuinus tribus cod. Arntz. 207 hii AC1EL1Z, hi. K rei quippe A, quippe sunt D creminse A 207 et 208 contuncti erant in P corr. m. 2 208 hunc Fl saluatur S2 praetioso sanguine lotus c 209 suplicisque A que om. V tamen s. I. L2Z2P2 dominatur MT1K1 )[*]( X. )[*]( 9 )
- Iura potestatis non perdidit: aequus utrumque
- Iudex namque tuens hunc eligit, hunc reprobauit,
- Amborum merita praecelso examine pensans.
- Vnus enim, quem uita ferox nec morte reliquit,
- In Dominum scelerata mouens conuicia dictis
- Mordebat propriis et tamquam setiger hircus
- Ore uenenoso uitem lacerabat amoenam:
- Alter adorato per uerba precantia Christo
- Saucia deiectus flectebat lumina, tantum
- Lumina, nam geminas arcebant uulnera palmas.
- Quem Dominus ceu pastor ouem deserta per arua
130