Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- More Dei, qui cuncta prius quam nata uidendo
- Praeteritum cernit quidquid uult esse futurum.
- Inde salutiferis incedens gressibus urbes,
- Oppida, rura, casas, uicos, castella peragrans,
- Omnia depulsis sanabat corpora morbis.
- Ecce autem mediae clamans ex agmine turbae
- Leprosus poscebat opem uariosque per artus
- Plus candore miser: si uis, Domine, inquit, ab istis
- Me maculis mundare, potes. \'uolo\' Christus ut inquit,
- Confestim redit una cutis proprioque decore
- Laeta peregrinam mutarunt membra figuram, [*]( 18 cf. Ioh. 4, 50 )[*]( 14 puero 7* corr. m. 2 netaret tripidamque A 15 sede s. L T uoluntas P 16 credentibos nulla A que T\', quia Parrh. et sched. Podm. post nulla ras. in L 17 nelocem est V comitatam fidem T exp. m. 2 fide A sermones A 18 conceden s (s a m. 2) T facile T (S corr. m. 2) AE1K1L1, facili. Z, facilem g post facile ras. 2 ttel 3 litt. m T, ras. in K inquid T\'AD ELb1 19 tuos T1 corr. m. 2 imperii∗ (s eras.) T, imperia A, inperii E, imperio F (ł-rii m, 2) fer.t L 20 n dix uicturus zps erit A 21 quia cuncta quam nota cod. Arev. 22 quicquid T2 cum plerisque uenturum A 23 salntiferis ex salnteferis T incidens T1 corr. m. 2 gresibus A urbis T1 corr. m. 2, urbem Cant. p 24 opeda A cassas A peragrans ex peregrans F 25 membris Z1 corr. m. 2 26 medio DOF (sed o corr. in 5) Ol Spiro clamans media A post clamanB ras. in K agmine ex acmine (?) E 27 uariusque T artos (carr. m. 2) TZ 28 misser A, nitens duae uet. editt. teste Arntz. inquid TELPZ = v. 29 29 purgare f po∗tes E, potes. (t eras.) D 30 reddit A, re.dit E una] humana A cu∗tis (nc eras.) T decorpore A v. in mg. add. K1 31 perigrina A, peregrina D motanert A menbra C )
- Inque suo magis est uix agnitus ille colore.
- Forte Petri ualidae torrebat lampadis aestu
- Febris anhela socrum, dubioque in funere pendens
- Saucia sub gelidis ardebat uita periclis,
- Inmensusque calor frigus letale coquebat.
- At posquam fessos Domini manus adtigit artus,
- Igneus ardor abiit, totisque extincta medullis
- Fonte latentis aquae cecidit uiolentia flammae.
- Quin etiam rabidas nigrorum depulit iras
67