Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Prima suae Dominus thalamis dignatus adesse
- Virtutis documenta dedit conuiuaque praesens
- Pascere, non pasci ueniens, mirabile! fusas
- In uinum conuertit aquas: amittere gaudent
- Pallorem latices, mutauit laeta saporem
- Vnda suum largita merum, mensasque per omnes
- Dulcia non nato rubuerunt pocula musto.
- Impleuit sex ergo lacus hoc nectare Christus:
- Quippe ferax qui uitis erat uirtute colona
- Omnia fructificans, cuius sub tegmine blando
- Mitis inocciduas enutrit pampinus uuas.
- Post regulus nato quidam moriente rogabat
- Flebilis et supplex Dominum, quo uiseret aegrum [*]( 11 cf. Verg. Ge. I 448 )[*]( 2 ducumenta A1 que ex quae T1 3 pascire T1 corr, m. 2 uiniens L1 fusaas A 4 ammitere P, amitere K, dimittere Cant. Spir. gaudet L 5 laticis TK1LZ1 motauit A hesa Cant. Fabr. al. 7 robuerunt TL1 mustu T\' corr. m. 2, mustum T 8 iupleuit TJE erǵ̇ο V́̇Ι A, sex ergo sez K, ergo sex LZ lacos .... LZ1 hoc] tunc HK nectari Tl corr. m. 2 9 quip pe T corr. m. 2 uerax T (sed u a m. al.) 0 colendā colona C, colenda DE (lenda m ras.) FG (1 colona m. 2) HKL2PRSZ3 Ald. 10 {mnia T fructiferans cod. Arevali tecmine A blandi Z2 11 uitis T (u ex m corr.) ADE1 (?) PRZ1 (?), itis (mitis in mg.) F inoccidua* (s a m. 2) K inoccidua senutrit H emittit Parrh. d sched. Poelm. panpinus EZ* 12 regulus ex regulam C regulus hinc nato Aldtus Fdbr. ai. quidem Z 18 fleuilil T2 corr. m. 2 supler A, subplex K qui FL uiserit T1L1Z1, uisseret A, ni.seret F aegrum] om. A )[*]( X. )[*]( 5 )
- Febre laborantem puerum trepidamque uetaret
- Labi animam de sede sua. tunc larga. potestas,
- Credenti quae nulla negat nec dona retardat,
- Velocem comitata fidem, sermone salutem
- Concedens facili: uiuit iam filius, inquit,
- Perge, tuus. quantum imperii fert iussio Christi!
- Non dixit \'uicturus erit\' sed \'iam quia uiuit\'
66