Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

I. Diximus de remediis peccatorum, immo potius de spebus remediorum atque solaciis, scilicet hoc primum inquirendae salutis esse suffragium ut peccatorem paeniteat erroris, tum ut iuxta sermonem sacrum statim peccata sua misericordiis redimat, postremo, si id non fecerit, ne quid saltim moriens inexpertum relinquat, ut uel ultima sibi rerum suarum oblatione succurrat. sed respondeatur fortasse illud: si peccatores homines hac redimendorum criminum necessitate teneantur, sanctos absque dubio, qui sint expertes criminum, non teneri, ac per hoc non habere eos causam substantiae largiendae, qui non habeant quod redimere eos necesse sit largitate. audio: sed id quale sit. iam uidebimus.

interim, etiamsi praeterita mala non sint, quae sanctum hominem oporteat rebus cunctis redimere, sunt tamen perennia bona, quae magno debeat conparare. sed de hoc plenius postea. nunc autem hoc dico libere et constanter adfirmo, neminem esse omnino sanctorum, qui non in multis sit deo debitor, ac per hoc eum quaecumque domino suo dederit non tam donare quam soluere.

ac primum, ut de beneficiis generalibus dicam, id est, quod quisquis uel sanctorum es ille uel diuitum, primum beniuolentia ac dono dei et natus et altus et educatus es, quod rebus ad uitam necessariis communitus, quod etiam non necessariis locupletatus, quod plus ad. usum tibi dominus tuus tribuit quam modus usuum postulauit, quod extendit denique [*]( , .• .. i .. 4 peceatorum B peoiteat A " " 6 ealtem ex -tim corr. m. 2 d \' . ut uel Hartelius : uel AB Halmius 14 sanόtum ex tecundam corr. m. U B 21 uel diuitum] uel tibi uiderie cJ. Meyerw conL f. 6 intt. recte ut uidetur\' Halmius .22 alitus at altut corr. «. 2 B edocatus AB., )

246
super spes tuas munera sua et, quod est maximum ac rarissimum, dona illius etiam tua uota uicerunt.