Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

cumque omnium supputaueris numerum, expende pretia singulorum. et post haec non quaero, ut pro peccatis tuis totum deo tradas quod habes: hoc solum I redde quod debes. addo autem post ista omnia, quod cum tractaueris delicta tua atque taxaueris, tanto plus pro malis tuis debebis, [*]( , 23 Gal. 5 ) [*]( 5 distribuae B et punct. a A \' prerogare ex prorogare corr. m 2 A 8 exaggeramus B et om. B nimis alte A (quod\' Halmium fugit): alte liimis B \' 11 praetium A item 6. 61 praetia 13 apello B 17 aestima-admisisti m. 2 in marg. B 18 quid ex quod corr. m. 2 A 21 male A 24 inmundicitia B 27 praetia A 30 debis B et corr. m. 2 debebis A ) [*]( 16* )

244
quanto peccata tua uilius aestimaris, quoniam qui se, inquit apostolus, existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. ut non dicam tibi, quod regi illi uicturo adhuc et forte iuueni ut festinaret tamen peccata sua redimere praeceptum est: tu autem tanto plus pro te debes, quod haec uel moriens facis uel iam iamque moriturus.

grandis enim munificentia ac deuotio futura est, quae possit id conpensare, quod haec tum demum domino tuo reddis, quando habere ipse iam non potes, praesertim cum addatur ad ista omnia, quod propheta ipse, qui regem illum ad redemptionem criminum uocat, per haec ipsa, quae dicit debere fieri, non tam ei ueniae securitatem quam uiam inquirendae salutis ostendit. dicens enim peccata tua in misericordiis redime, et forsitan propitiabitur deus delictis tuis\', hoc ipsum, quod dicit forsitan, spem indicat, non fiduciam pollicetur.

ex quo intellegi potest quam difficile iam in supremis positi peccatores qualibet munificentia ad perfectam indulgentiam peruenire possint, quando propheta ipse, qui suadet propitiationem dei inquirendam, promittere tamen non ausus est promerendam. dat consilium de actu et tamen dubitat de effectu: hortatorem se agendi non inpetrandi auctorem facit. quare ita? quia omnes scilicet peccatores debent pro se uel in supremis cuncta temptare, etsi non possunt ulla praesumere. si enim regi propheta ille per solam bonorum operum largitatem absolutam indulgentiam non promittit, intellegere peccator non acta errorum paenitentia potest, quanta ei et quam larga in supremis munificentia opus est, qui uult obtinere a domino per seram deuotionem quod non potest usurpare per legem. [*]( 1 Gal. 6, 3 13 ? cf. p. 240, 51 et 241, 18 ) [*]( 1 pecca - tua 8. scr. ta m. 1 A quomodo? quoniam ed. Baluziw 2 aliquid ex aliquit corr. m. 2 A 5 debea ex debia corr. m. 2 A 13 enim rasura mute in ei d 14 forsitam AB 15 forsitam B et rasura corr. in forsitan A 24 illa s. a scr. e m. 2 d illa B 26 penitentia A 29 post legem add. finit liber primas. INCIPIT SECUNDUS AB. )

245