Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

addo autem post ista omnia., quod idem dominus, qui te primum munere suo genuit, postea etiam passione saluauit, quod propter te, o homo, terram ac lutum, immo exiguam terrae ac luti partem, rerum uniuersarum dominus terras adiit, ex carne pariter et in carne processit, humiliatus usque ad humani exordii pudorem et pannorum inluuiem et praesepii uilitatem, tolerans indignas se uitae istius passiones edendi bibendi, somni uigiliarum aegras uicissitudines et caducae istius conuersationis contumeliosas necessitates, ipsam denique hominum circa se conuersantium faetidam commorationem, populos peccatorum sordentium luto oblitos, semper malae conscientiae admissis reos, turpium ex se actuum nidorem exalantes et ideo caelestium praeceptorum incapaces nec sustinentes sacri fulgoris iubar, quia caligantes peccatis oculos splendor diuini luminis obruebat.

nec solum hoc, sed post haec omnia adde proteruas superbientis populi contradictiones adde conuicia adde maledicta, inpiam insectationem testimonium falsum; iudicium cruentum inrisiones populi, sputa uerbera, acerbissimas quidem poenas sed indignitates poenis acerbiores, coronam spineam aceti poculum cibum fellis, damnatum ab hominibus dominum uniuersorum pendentem in patibulo humani generis salutem deum terrenae condicionis lege morientem.\'

II. Quae cum ita sint, quicumque ille aut sanctus es aut sanctum te esse credis, dic mihi, quaeso, numquid solui haec sola possunt, etiam si nulla alia debeantur? quicquidlibet enim homo pró deo perferat, solui omnino non potest quod deus pro homine ; perpessus est, quia etiamsi passio ipsa non [*]( . \'1 et 8.,L add. in. 2 A, om. B; fort. Salu. fcripaif: quodq., 5 terra A post terram, ,3. i, m. rec. add. susoepit B 8 prae:sepii alt. i ex parte eras. A praesepi ex praesepis corr. m. 2 B; cf. Boensch Itala u. Vulgata p. 260 tollerans B et eras. alt. 1 A 9 Moitiae B 13 admissis Rittershusius: admissu AB Halmius adniau .suspicatur Bartdius; cf. Ind. III s.\'tI. admissum \' .\' 18 eoanitia B 21 aeerbiores ex awrbioria corr. m. 2 B \\ 23 salutem hum. gen. ed. Baluziua 24 terraene eras. 3 \'A. « coadHionis B condicionis ex conditionis corr. raswra A v ... )

247
differat genere poenarum, multum tamen distet necesse est diuersitate patientium. sed forsitan dicis generale in his quae diximus omnium hominum esse debitum et in hoc uniuersorum hominum genus indiscrete obnoxium. uerum est.