Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

hoc solo interim contentus sum, quod propheta dixit. sermo enim ei cum rege erat et quidem cum rege non unius urbis, sed, ut tunc uidebatur, totius orbis, qui utique non poterat populos quos regebat per testamentum egenis tradere et [*]( 19 n Cor. 5, 17 ) [*]( 1 relinquid m. 1 B 2 praestari.. estimst sed ita ut a lit. in ras. non omnino euanuerit A praestaria ęstimet B 4 inquid ut paulo ante B 5 at ex ad corr.. m. 2 AB 9 quanti Halmius conferri iubens D. 59: ipse sciat quanti debuerit redimere quae fecit: quantum A quanto ex quantum corr. m. 2 B quanta Rittershusius; fort. scrib. in quantum 10 sic (punct. c) compensare B 11 praetii A 12 saltem ex saltim corr. m. 2 A 17 aeuangelii pUtlCt. priore a A 18 allut-allut Å 19 inquid B 21 autem om. A et 8. Z. add. m. 2 enl (non autem ut ex adn. Halmii coUegeris) 25 & tunc punct. & et s. scr. m. 2 ut A )

243
nationes barbaras indigentibus quasi nummos dare aut in pauperum stipes diffusa longe ac late regna conuertere. et ideo propheta peccata\' inquit tua in misericordiis redime\', hoc. est: aurum da indigentibus, quia non potes regnum dare: facultatem distribue, quia potestatem non uales prorogare: ac per hoc uidetur iussisse, ut totum daret, quem hoc solum non iussit distribuere, quod non poterat erogare.

XII. Exaggeramus\' forte rem uerbis et nimis alte attollimus: uideamus ergo id ipsum quale sit. peccata, inquit, tua in misericordiis redime. quid est aliqua redimere? opinor, pretium rerum quae redimuntur dare. non quaero quae illius regis peccata fuerint: ipse sciat quanti debuerit redimere quae fecit. te adloquor, cuius causa est, te appello, cuius discrimen agitur. hoc facito, quod propheta dixit: peccata tua sin misericordiis redime.\' noli tantum deo relinquere quantum habes, si pro peccatis tuis necessarium non putas quantum habes.

aestima diligentissime culpas quas admisisti, aestima peccatorum diuersitates: uide quid pro mendaciis debeas quid pro maledictis atque periuriis, quid pro neglegentiis cogitationum quid pro inpuritate sermonum, quid pro omni denique malae uoluntatis affectu. adde postremo etiam, si aliqua de his intra conscientiam tuam sunt, de quibus apostolus dicit, adulteria fornicationes, inpudicitiae ebrietates, inmunditia deo exosa auaritia idolatriae famula, et post haec aliqua forte crimina etiam de humani sanguinis effusione contracta.