Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

XI. Sed dicit aliquis: totum ergo deo oblaturus est quod i habet? non offerat totum quod habet, si non putat se debere totum quod habet. non quaero cuius sit quod offertur, a quo sit acceptum ante quod redditur: hoc dico solum, non offerat totum pro debito, si debere se totum non putat pro reatu. totum ergo, inquit quamuis peccator aliquis, oblaturus est? immo nihil, si non cum fide, immo nihil, si non cum ambitu, immo nihil, si non cum prece, immo nihil, si non hoc animo, ut hoc ipsum inter praecipua beneficia dei reputet, quod [*]( 1 aenim A 2 fides ex fidis corr. m. 2 AB 11 plicationis B placationis (cum b) ed. Baluzim 16 id ipsum-olfert plangens om. A B (b); quod fugisse uidetur Hahnium qui nihil in adn. crit. adnotarit 17 penitens B sicque (iterum cum b) ed. Baluzius erit s. scr. m. 2 ge ut sit egerit A 18 tuis s. scr. m. 2 eius A (cf. infra §. 62): suis B fort. recte uel scrib. eius; cfr. adn. crit. ad II51 20 si non putat - habet om. B 21 nec quero B offertnr uel a quo (iterum cum b) ed. Baluzim 22 reddit ex redditur corr. rasura A 24 inquit quamnis aliquis peccator (itemm cum b) ed. Baluzius 26 praece A , 27 precipua A. ) [*]( VIII. 16 )

242
animum offerendi dedit, et plus sibi in his quae deo relinquit praestari aestimet, quam in illis quae prius habuit: quia hoc, quod habetur ab homine, temporarium est, quod autem deo relinquitur, sempiternum.

totum, inquit aliquis, oblaturus est? at ego dico esse hoc totum parum. quid enim? iam scit aliquis an peccatorum mensuram oblata conpensent ? iam scit aliquis an tantum sit in officio placationis, quantum est in offensione discriminis? si nouit quisquam hominum peccatorum quanti redimere delicta possit, utatur scientia ad redemptionem. si uero nescit, cur non tantum offerat quantum potest? ut, si conpensare peccata non ualet pretii magnitudine, saltim mentis deuotione conpenset. perfectum enim conscientiae fruetum exhibet qui intra conscientiam nil relinquit.

dura nonnulli haec absque dubio et inmensurata causantur, maxime quia propheta is, de quo diximus, Babylonium regem hoc tantum admonuisse uideatur, ut multa donaret, non ut uniuersa distraheret. non profero interim testimonia euangelii nec confugio ad uocem loquentis dei: non dico aliud uetere aliud noua lege praeceptum. unde etiam apostolus ecce, inquit, uetera transierunt, facta sunt omnia noua, omnia autem ex deo: quibus utique docet, non uetera secundum litteram sed noua secundum deum esse facienda.