De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ecce quid ualeant statuta legum, ecce quid proficit definitio sanctionum, quae illi spernunt maxime qui ministrant. sane ad parendum humiles abiectique coguntur, compelluntur iussis obtemperare pauperculi, et nisi obtemperauerint, puniuntur. eandem enim in hac re rationem habent quam in tributis: soli iussis publicis seruiunt, sicut soli tributa soluunt. ac sic in ipsis legibus et in ipsa iusta rerum praeceptione maximum iniustitiae scelus agitur, cum ea minores quasi sacra obseruare cogantur, quae maiores iugiter quasi nulla conculcant.

XXII. Excessi paulisper coeptum sermonis ordinem rerum indignitate compulsus: nunc ad superiora redeamus. diximus quippe plenas fuisse impuritatibus monstruosis Africae ciuitates et praecipue illic reginam et quasi dominam, Wandalos autem his omnibus non fuisse pollutos. non tales ergo isti, de quibus loquimur, barbari ad emendandam nostrarum turpitudinum labem extiterunt. abstulerunt enim de omni Africae loco sordes uirorum mollium, contagiones etiam horruere meretricum, nec horruerunt tantum aut temporarie summouerunt, sed penitus iam non esse fecerunt.

o pie domine! o saluator bone! quantum efficiunt per te studia disciplinae, per quae mutari possunt uitia naturae, sicut ab illis scilicet immutata [*]( 3 hisdem A 6 destiterint ex distiterint A corr. m. 2 ad om. B publicam - potestatem habere B in Margo 12 quaeministrant pUncta ae et s. scr. i m. 2 A 14 in hac creationem sed c uocis creat. ex parte eras. et super at scr. c m. 2 A 26 loco otn. B ■ 28 submouerunt B (et T ut paulo post) 31 mutare A naturae] disciplinae B )

187
sunt. at quomodo immutata? interest enim non solum effectus rerum, sed etiam efficiunt causas dicere. difficile est quippe impudicitiam uerbo aut iussione tolli, nisi fuerit ablata, et difficile est pudicitiam uerbo exigi, nisi fuerit exacta.

quod illi utique scientes sic impudicitiam summouerunt, quod impudicas conseruauerunt, non interficientes mulierculas infelices, ne uitiorum curam crudelitate respergerent, et dum peccata auferre cuperent, ipsi in peccatorum resecatione peccarent. sed ita errantes emendauerunt, ut factum eorum medicina esset, poena non esset.

iusserunt siquidem et compulerunt omnes ad maritalem torum transire meretrices, scorta. in conubia uerterunt, implentes scilicet apostoli dictum atque mandatum, ut et unaquaeque mulier uirum haberet suum et unusquisque uir coniugem suam; ut quia cohiberi incontinentia sine hac carnalis usus permissione non posset, ita legitimum usum ealor corporalis acciperet, ut peccatum incontinentia non haberet.

in quo quidem non id tantummodo prouisum est, ut uiros feminae haberent, quae sine uiris esse non possent, sed etiam ut per conseruatores domesticos saluae essent, quae se ipsas seruare nescirent, et adhaerente eis iugiter gubernaculo maritali, etiamsi ad improbum eas facinus consuetudo ante actae impuritatis inliceret, coniugalis tamen custodia ab improbitate prohiberet.

addiderunt quoque hoc ad libidinem comprimendam, seueras pudicitiae sanctiones, decretorum gladio impudicitiam coercentes, ut puritatem scilicet utriusque sexus et domi conubii reseruaret affectus et in [*]( 12 I Cor, 7, 2 ) [*]( 1 ad 8. scr. t m. 2 A 3 ablata] emendatione sublata proposita olim Sitz.-Ber. p. 29 opus non esse docent loci quales sunt II12 et IIII 74 ubi eodem modo verba tollere et auferre se excipiunt 5 sic pudieitiam B 11 thorum B 13 et ut B 15 permissione conI. p. 188, 17 Hartelius: permixtione AB Halmius possit A 17 quidem B in marg. 19 possint A 20 adhaerente eis] adhaerentes B 21 tabernaculo B 22 ante factae B 28 prohiberent B 26 connubii in b ex connubio corr. Brassicanus: conubio AB conubiorum proposui Sitz. - Ber. p. 29 (u. supra u. 12 conubia) conubiorum aeruaret (pro reseruaret) suspicatur Hartelius affectus praeter B etiam A habet, non effectus ut apud Halmium )

188
publico metus legum, ac sic duplici praesidio castimonia niteretur, cum et intus esset quod amaretur et foris quod timeretur. leges autem ipsae nequaquam illis sunt legibus consentaneae, quae ita partem improbitatis remouent, ut partem obscenitatis admittant, aut ut Romana illa decreta, quae scortatores quidem ab alienis uxoribus remouerunt, ad omnes autem solitarias passim admiserunt, adulteria uetantes, lupanaria aedificantes. timuerunt uidelicet ne nimis casti homines ac puri essent, si ab omni eos penitus impuritate prohiberent.

at non ita isti, de quibus loquimur: qui sic ingibuerunt scorta ut adulteria, qui et feminas nullis uolunt esse feminas nisi maritis suis, et uiros nullis uolunt mulieribus esse masculos nisi uxoribus suis, qui euagari obscenas libidines extra legitimum torum non sinunt, leges suas scilicet ad diuinae legis regulam dirigentes, ut nihil sibi in hac re crederent licere, quod deus uoluit non licere. et ideo non putauerunt a se ulli homini permittendum, nisi quod fuisset omnibus a diuinitate permissum.