De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

XXIII. Scio quia intolerabilia quibusdam uidentur ista quae dicimus: sed ratione rerum agendum est, non libidine uoluntatum. dicat mihi quisquis ille est, qui indignatur me ista dicere: numquid non sapientissimus omnium Socrates semper existimatus est, testimonio scilicet etiam Delfici daemonis, qui quasi princeps philosophorum sicut daemoniorum erat? uideamus ergo quas Socrates de pudicitia leges sanxerit et [*]( 2 niteretur] uisitaretur B 3 illisunt s. scr. alt. s m. 2 A. 5 amittant B 7 lupinaria super pi scr. a m. 2 Å 10 ad s. scr. t m. 2 A ita isti] de tertia confusione in v et ed. pr. hinc incipiente cf. Sitz.-Ber. p. 22 12 et uiros-uxoribus suis Å in marg. inferiore habet m. 2 uel 1 (om. etiam T) mulie*ribus Å 14 legittimum thorum B 15 legis ex leges Å corr. m. 2 sibi] ibi Å , 16 licere ( post non) om. B m. 1 17 illi super i priore scr. u m. 2 A 20 uoluntatam Haimius: uoluptatum A, uolo tantum B 21 ita a. scr. s m. 2 d 22 dicere; numquid non...erat. interpunxit cum edd. Halmius num∗∗ non sap. B Socrates ex Socratis A corr. m. 2 hic et statim bis 23 etiam om. B 25 sanozerit A )

189
quas illi, de quibus loquimur. uxorem, inquit Socrates, propriam nullus habeat, matrimonia enim cunctis debent esse communia; sic namque maior erit concordia ciuitatum, si omnes uiri feminis sine discretione omnibus misceantur et omnes se scilicet feminae omnibus uiris sine distinctione substernant, ac si fiant omnes uiri omnium mulierum mariti, omnes feminae uirorum omnium uxores.

numquid ullum umquam aut freneticum aut daemoniacum, uaria insaniarum labe furiosum, tale aliquid locutum esse cognouimus? tu dicis, maxime philosophorum, hac ratione omnes uiros esse feminarum omnium maritos et omnes feminas uirorum omnium uxores et paruulos omnes omnium filios. at ego hac ratione dico neque ullum uirum ullius feminae maritum neque ullam mulierem ullius masculi uxorem neque ullum pignus ullius parentis filium; ubi enim promiscua omnia et confusa sunt, nemo est qui suum possit aliquid uindicare.

neo suffecit sapientissimo, ut quidam aiunt, philosopho docere hoc, nisi ipse fecisset; uxorem enim suam alteri uiro tradidit, scilicet sicut etiam Romanus Cato, id est alius Italiae Socrates. ecce quae sunt et Romanae et Atticae sapientiae exempla: omnes\' penitus maritos, quantum in ipsis fuit, lenones uxorum suarum esse fecerunt. sed uicit tamen Socrates, qui de hac re et libros condidit et memoriae haec pudenda mandauit. plus habet unde gloriari sibi praeceptis suis possit: quantum ad doctrinam suam pertinet, lupanar fecit e mundo.

iniuste damnatus dicitur a iudicibus. et uerum est; rectius enim eum haec talia praedicantem genus damnaret humanum, sicut absque dubio damnauit. nam cum in hac re doctrinam eius [*]( 4 feminas B 8 demonicum B m. 1 * 9 agnouimua B 12 ad 8. scr. t m. 2 Å 13 ullius om. A 16 sufficit A ut quidem malebat Rittershusius 17 agunt Å dicere hoc Bittershusius 19 Socratis A 25 lupinar super pi ecr. a m. 2 A e om. B 26 haec eum B 28 condempnauit AB damnauit cum edd. Halmius; retinere non dubitaui condemnauit quia talis uariatio uerbi auctori perplacuisse uidetur, ut iam monitum est; ceteum cf. g. 105: constituit.. statuerunt et VII 2: inrideri debeant qui ae rideri uolunt et Indicem III )

190
omnes repudiauerint, omnes eum non solum sententiae auctoritate, sed, quod multo maius est, uitae electione damnauerunt, et recte.

conferantur enim cum his, quae ille constituit, illa quae statuerunt hi, quos dominari Africae deus iussit. statuit ille ut nullus penitus suam haberet uxorem, isti ut nullus penitus non suam; ille ut omnis femina alium omnibus subiaceret, isti ut nulla femina alium quam uirum suum nosset; ille generationem mixtam atque confusam, isti puram et ordinatam; ille omnes domos scortari uoluit, isti nullam; ille in cunctis habitaculis lupanaria aedificare conatus est, isti etiam e ciuitatibus sustulerunt; ille prostare uoluit omnes uirgines, isti castas fecere meretrices.

atque utinam hic Socratis tantum error fuisset, non ut complurium Romanorum ac paene omnium: qui etsi nequaquam Socratis uitam in ceteris, in hac re - tamen Socratica instituta sectantur, quia et complures uiri uxores plurimas singuli et innumerae mulieres uiros complures singulae habent. omnes denique ciuitates numquid non lustris plenae sunt ac lupanaribus foetent? et quod dixi omnes, certe nobilissimae quaeque ac sublimissimae; adeo dignitas atque etiam praerogatiua est haec honorum in magnis urbibus, ut quantum praecellunt ceteris magnitudine, tantum praestent impuritate.

et quae esse, rogo, Romano [*]( 2 magius punct. u A, idem paulo post illae punct. a 5 suam haberet u.-penitus B in marg. 10 lupinaria ut paulo post lupinaribus A 11 illi (corr. m. 2 ille) prestare A ille prostrare B 19 quod AB : quid ex ed. princ. Haltnius post omnes interrogationia signo posito, non recte, opinor, propter dixi pro quo exspectes dico (ut re uera est in Baluzii ed. quarta); quod retinuimus mutato uidelicet interrogationis signo post omnes 20 dignitas quaatiam praerogatiua est A, dignitas quae etiam p. e. B (item T, nisi quod pro quae habet que); locum corruptum Halmius sic constituit: sublimissimae adeo dignitatis: quia etiam et praerogatiua est (adeo dignitatis: et iam Balueius scripsit et interpunxit; sed cf. locum simillimum VIII14 non omnes...sed potentissimi ac sublimiaeimi); Mommsenus sic; sublimissimae; adeo diguitasque etiam et praerog. est; neutri assentiens, quia i» libris est dignitas et post etiam deest et, sic pottus Salu. scripsisse puto: sublimissimae; adeo dignitas atque etiam praerog. est nec dubitaui haec auctori ut sua reddere )

191
statui spes potest, quando castiores ac puriores barbari quam Romani sunt? parum est quod dicimus: quae nobis, rogo, ante deum aut uitae esse aut ueniae spes potest, quando castitatem in barbaris cernimus et nec sic casti sumus? erubescamus, quaeso, et confundamur. iam apud Gothos impudici non sunt nisi Romani, iam apud Wandalos nec Romani: tantum apud illos profecit studium castimoniae, tantum seueritas disciplinae, non solum quod ipsi casti sunt, sed, ut rem dicamus nouam, rem incredibilem, rem paene etiam inauditam, castiores etiam Romanos esse fecerunt.

si infirmitas id humana pateretur, exclamare super uires meas cuperem, ut toto orbe resonarem: pudeat uos, Romani ubique populi, pudeat uitae uestrae. nullae paene urbes lustris nullae omnino impuritatibus uacant, nisi illae tantum, in quibus barbari esse coeperunt. et miramur si miseri qui tam impuri sumus, miramur si ab hoste uiribus uincimur qui honestate superamur, miramur si bona nostra possident qui mala nostra execrantur. nec illos naturale robur corporum facit uincere nec nos naturae infirmitas uinci. nemo sibi aliud persuadeat nemo aliud arbitretur: sola nos morum nostrorum uitia uicerunt. [*]( 4 castatem 8. scr. m. 1 ti A 7 proficit A 8 sunt A, quod Halmiwn fugit, qui idem ait in adn. crit. \'fort. sunt\'; sint B; nos igitur sunt recepifnuS, praesertim cum sequatur fecerunt et, ubicumque apud Salv. ita (sic), quod pro ita (sic), ut adfubetur indicatiuus appareat, sic I 15. lIII 14. V 32. VU 89. 96. ad Eccl. II 8.19 ut A 8. I. M. 2 12 nos ut statim nostrae A 13 urbes ex urbis A corr. m. 2 14 illi A 15 impurissimos sed alt. s punct. et super o scr. u m. 2 A, impuri sumus B; impuri simus Hcdmius, qui propterea in seqq. add.: \'fori. superemur et adicere debebat \'et execrentur 20 post uicerunt in A subscriptio est: EXPLICIT LfB. SEPTIMT78. INci). LtD. OCTAUTJS LEGE FELICITER. )

192