De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

cum ergo ista sint omnia, per quae fides constat, uideamus quis tanta haec fidei sacramenta custodiat, ut fidelis esse uideatur, quia infidelis, ut diximus, sit necesse est qui fidei commissa non seruat. et quidem non quaero, ut cuncta faciat quae [*]( 1 multa B 5 tamen om. B quid enim d 8 uel] aut B hominem fideliter B 9 a Christo B 10 procuratoris B 11 suppellectiles copiosae A subpellectilq copiosq B 19 generationis B 20 unctionem ex untionem A corr. m. 2 21 Hebreos d 22 iudicarius A 23 ungentum B 28 infidelis ex infideles d corr. m. 2. )

45
testamenta duorum temporum iubent: remitto censuram legis antiquae, remitto has prophetarum minas, remitto etiam quae remitti omnino non possunt, uel apostolicorum librorum, seuerissimam institutionem uel euangelicorum uoluminum plenam omni perfectionis genere doctrinam: paucissimis saltim praeceptis dei quis obsequatur interrogo.

neo dico illa quae ita multi refugiunt, ut paene et execrentur. tantum apud nos honor et reuerentia dei proficit , ut quae indeuotione non facimus, etiam odio digna esse ducamus. denique hoc, quod saluator cogitare nos de crastino prohibet, quis audire dignatur? quod contentos singulis tunicis iubet esse, quis recipit? quod ambulare excalcios praecipit, quis non modo faciendum sed uel ferendum arbitretur? itaque ego ista praetereo. in hoc enim fides, per quam confidimus, recidit, ut quae dominus nobis salutaria esse uoluit nos superflua iudicemus. diligite, inquit saluator, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. quis haec omnia faciat? quis pro inimicis suis ista quae deus iussit, non dico uotis sed uerbis saltim agere dignetur?

quae etiam, si quis se cogit ut faciat, facit tamen ore non mente: praestat quidem uocis officium sed animi non mutat affectum. ac per hoc etiamsi pro aduersario suo orare se cogit, loquitur non precatur. longum est de singulis dicere. sed adhuc aliquid tamen addam, ut intellegamus nos non modo non omnibus dei obtemperare uerbis, sed nullis paene illius oboedire mandatis. et ideo apostolus clamat: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit.

hoc enim ad crimina nostra [*]( 10 Matth. 6, 34 15 Matth. 5, 44 27 Gal. 6, 3 ) [*]( 2 has ex hos A corr. m. 2 3 librum A 4 euangeliorum B (non A ut apud Halmium) 5 saltim A m. 1 saltem m. 2 6 illa dico B 7 apud om. B m. 1 8 in deuotione malit Hartelius 10 crastino ex castrino A corr. m. 1 recipit] respicit suspicatur HarteUua 18 et ego B 14 per que A recedit Aetm.lB 17 uos oderunt B 20 saltim Am. 1 saltem m. 2 dignaur Am. 1 dignatur m. 2 digqetur B quae scripsi: aut AB Hdlmius 22 non animi non A sed prius non puncta 23 est om. B m. 1 24 tamen aliquid B 27 aliquid esse se (sic) B )

46
addimus, ut, cum in omnibus rei simus, etiam bonos nos et sanctos esse credamus, ac sic in\' nobis cumulentur iniquitatis offensae etiam praesumptione iustitiae. qui odit, inquit apostolus, fratrem suum, homicida est. intellegere ergo possumus multos esse homicidas, qui se innoxios putant, quia, ut uidemus, homicidium non sola tantummodo occidentis manu sed etiam odientis animo perpetratur. unde est, quod saluator mandati istius normam censura adhuc seueriore cumulauit dicens: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio. ira mater est odii. et ideo saluator excludere iram I uoluit, ne ex ira odium nasceretur.

si ergo non solum odium sed etiam ira nos in dei iudicio reos faciet, euidenter agnoscimus, quod sicut nullus omnino est immunis ab iracundia, sic nullus omnino immunis esse poterit a reatu. persequitur autem dominus quasi fibras praecepti istius et omnes penitus frutices ac ramusculos secat dicens: qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis: qui dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio. r.acha quod genus sit contumeliae multi nesciunt: fatuitas autem quam iniuriose obiciatur optime norunt. et ideo scientia sua potius homines quam ignorantia utentes malunt reatus suos per id conuicium quod sciunt diuinis ignibus, quam per id quod nesciunt humanis conciliis expiari.

III. Quae cum ita sint et cum haec omnia, quae iubentur a domino, non modo a nobis omnino non fiant sed paene in diuersum omnia fiant, quando maiora illa faciemus? qui enim, inquit saluator, non renuntiauerit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. et [*]( 3 I Ioh. 3, 15 9 Matth. 5, 22 16 Matth. 5, 22 26 Lnc. 14, 33 28 Mattb. 10, 38 ) [*]( 1 rei. ( fuit reis) A 2 credimus A 11 ex ira odium B corr. ex odio (sine ira) B m.l 14 persequitnr A: prosequitur B hdbere uidetur (ceterum cfr. Plin. inc. 1.33: persequimur omnes terrae fibras) 15 fibras ex febras A corr. m. rec. omnes ex omnis A corr. m. 2 paenitus A 17 fatuae sed a posteriore punct. Å qui dixeritconcilio om. B m. 1 19 iniuriosae sed a posteriore punct. A 25 dominomodo om. non uoce d )

47
qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus. et qui se Christianum dicit, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare.

quae non modo illos, qui uoluptates et pompas saeculi sequuntur, sed ne illos quidem implere certum est, qui saeculares affectus derelinquunt. nam et qui renuntiare diuitiis uidentur non sic renuntiant, ut penitus renuntiasse uideantur, et qui putantur crucem portare sic portant, ut plus habeant in crucis nomine dignitatis quam in passione supplicii. et omnes tamen isti etiamsi aliquid horum bona fide adimplerent, illud absque dubio nullus efficeret, ut per uiam uitae istius sic incederet sicut saluator incessit. qui se enim, inquit apostolus, dicit in Christo manere, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare.

IIII. Sed dura forsitan quidam putant apostolorum esse praecepta. dura plane existimanda sunt, si plus ab aliis officiorum exigunt quam sibi sumunt. porro autem, si multo minus ceteris imperarunt quam sibi, non modo non graues magistri sed parentes indulgentissimi iudicandi sunt, qui onera, quae ceruicibus filiorum per amoris indulgentiam detrahunt, sibi per affectum religionis imponunt. quid enim unus ex ipsis ad populos ecclesiasticos dicit ? filioli, inquit, mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. et rursum: imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi.